Genesis 33:18
Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ: et habitavit juxta oppidum. + 33.18 Transivitque in Salem, etc. HIERON. Quæstio oboritur quomodo Salem Sichen civitas appelletur, cum Hierusalem, in qua regnavit Melchisedech, Salem ante dicta sit. Aut igitur unius utraque urbs nominis est, quod de pluribus Judææ locis invenimus, ut idem urbs et loci nomen in alia et alia tribu sit. Aut ista Salem, quæ pro Sichem nunc nominatur, dicemus interpretari consummatam atque perfectam: et illam quæ postea Hierusalem dicta est, pacificam. Utrumque accentu paululum declinato, hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebræi quod femur claudicantis Jacob ibi sanatum sit: ideoque civitatem curati atque perfecti vocabulum consecutam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.
Cross References
Genesis 12:6pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananæus autem tunc erat in terra.
Genesis 28:2sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
Genesis 31:25Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
Genesis 46:15Hi filii Liæ quos genuit in Mesopotamia Syriæ cum Dina filia sua: omnes animæ filiorum ejus et filiarum, triginta tres.
Judges 9:1Abiit autem Abimelech filius Jerobaal in Sichem ad fratres matris suæ, et locutus est ad eos, et ad omnem cognationem domus patris matris suæ, dicens:
John 4:5Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo. + 4.5 Venit ergo. Ut agnoscerent et converterentur ad eum Samaritani, vindicantes sibi hæreditatem patriarchæ Isræl. Quæ dicitur Sichar. Sichar, id est conclusio, vel ramus, id est gentilis populus conclusus sub peccato, qui est ramus de oleastro excisus et olivæ insertus.