Genesis 34:5
Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Et pergens ad Hemor patrem suum: Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.
6Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,
Cross References
Genesis 37:13dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
Leviticus 10:3Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.
1 Samuel 16:11Dixitque Samuel ad Isai: Numquid jam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat. + 16.11 Parvulus. De officio pecorum factus est David rex hominum: Christus autem ab ovili Judaicæ plebis ad regnum gentium translatus est. GREG., lib. I Moral., cap. 6; lib. 18, cap. 6. Diabolus, licet afflictionem justorum semper appetat, etc., usque ad potestas nisi a Deo non est.
2 Samuel 13:22Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum: oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam.
Luke 15:25Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum: + 15.25 Erat autem filius, etc. Filius, id est populus Isræl, qui nec ad colenda idola elongaverat. Neque in domo erat, quia interiora legis non penetrabat: litterali sensu, contentus, terrena operans, terrena exspectans. Hic est qui agrum emit, et quinque juga boum, legis onere pressus, terrenis sensibus fruitur, et uxorem duxit in affectu carnis. Et cum veniret. Appropinquat filius domum cum aliquis in populo illo spiritualiter legem intelligens, labores servilis operis improbat, et Ecclesiæ libertatem considerat. Audit symphoniam et chorum, id est spiritu plenos vocibus consonis Evangelium prædicare. Vocat unum de servis, cum sumit ad legendum aliquem de prophetis. Et eum interrogat, dum in eo scrutatur quæ sint hæc festa Ecclesiæ in quibus se esse non videt.