The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 15 › Lucam 15:25

Lucam 15:25

Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum: + 15.25 Erat autem filius, etc. Filius, id est populus Isræl, qui nec ad colenda idola elongaverat. Neque in domo erat, quia interiora legis non penetrabat: litterali sensu, contentus, terrena operans, terrena exspectans. Hic est qui agrum emit, et quinque juga boum, legis onere pressus, terrenis sensibus fruitur, et uxorem duxit in affectu carnis. Et cum veniret. Appropinquat filius domum cum aliquis in populo illo spiritualiter legem intelligens, labores servilis operis improbat, et Ecclesiæ libertatem considerat. Audit symphoniam et chorum, id est spiritu plenos vocibus consonis Evangelium prædicare. Vocat unum de servis, cum sumit ad legendum aliquem de prophetis. Et eum interrogat, dum in eo scrutatur quæ sint hæc festa Ecclesiæ in quibus se esse non videt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now his elder son was in the field: and as he came and drew nigh to the house, he heard musick and dancing.

In Context

24quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari. + 15.24 Et cœperunt epulari. Non solum filius pro quo vitulus occisus est, reficitur, sed et pater et servi ejus, quia refectio Dei et sanctorum est salus peccatorum. Et nota, quod post datam stolam, annulum, calceamentum, vitulus immolatur, quia nisi quis spem primæ immortalitatis induerit, nisi annulo fidei opera præmunierit, nisi ipsam fidem confitendo prædicaverit, cœlestibus non potest interesse sacramentis.

26et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent. + 15.26 Interrogavit. Et nunc quærit Isræl cur Deus lætetur in assumptione gentium, et propter invidiam nescit patris voluntatem, et foris stat, quamvis per præcones rogetur.

Read all of Lucam 15

Cross References

2 Samuel 6:14et David saltabat totis viribus ante Dominum: porro David erat accinctus ephod lineo. + 6.14 Ephod lineo, et David, etc. RAB. Non pontificali, sed linea veste, causa humilitatis, etc., usque ad inter flagella triumphavit.

Psalms 126:1Canticum graduum Salomonis. [Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. + 126.1 Canticum graduum. CASS. Nonus gradus est, ut pacificus caste timeatur, qui solus exaltat, custodit, ædificat. Primo bona timentis enumerat; secundo optat bona timentis. Beati omne qui timent Dominum. Sciendum quatuor esse timores, etc., usque ad de quo hic dicit Propheta: Beati omnes qui timent Dominum. 1

Psalms 150:4Laudate eum in tympano et choro; laudate eum in chordis et organo. + 150.4 In chordis et organo. CAS. Chordas ponit pro omni instrumento musico, quod chordarum tensione sonat. Organum est quasi turris fistulis diversis fabricata, flatu follium sonans; et ut hæc omnia de hominibus acciperes, ad hominis os venit: et exponens quid sit laudare in chordis et organo subdit. Laudate eum in cymbalis, etc. Cymbala bene sonantia labia nostra sunt quæ cordi concinna in laudibus Dei bene sonant, in quibus est similitudo cymbalorum, et harmoniam reddunt, et ideo bene inter musica instrumenta sunt. CAS. Cymbala bene tinnientia sunt ex permistis metallis parvissimæ phialæ, quæ acutum sonum reddunt. Sed quia omnia spiritualiter intelligi vult, apto fine concludit: 1

Jeremiah 31:4Rursumque ædificabo te, et ædificaberis, virgo Israël: adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium.

Luke 15:11Ait autem: Homo quidam habuit duos filios: + 15.11 Homo quidam. Duabus præmissis parabolis, quantum ipse cum angelis gaudeat de pœnitentium salute insinuat. In hac tertia non solum gaudium ostendit, sed etiam murmur invidentium reprehendit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 15:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 15:24Lucam 15Lucam 15:26 →