Genesis 34:7
ecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,
8Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ: date eam illi uxorem:
Cross References
Genesis 46:7filii ejus, et nepotes, filiæ, et cuncta simul progenies.
Leviticus 4:2Loquere filiis Israël: Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit:
Leviticus 4:27Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat, + 4.27 Quod si peccaverit, etc. ORIG. hom. 2. in Levit. Faciens unum ab omnibus mandatis Domini, etc., usque ad cum agnoscit immolare sacrificium laudis. De populo, etc. ORIG. Ad distinctionem ejus, etc. usque ad propter nos necessarium ducit. Si autem de pecoribus. ISICH. Oblationi capræ quam offerunt qui de populo sunt, etc., usque ad de capra et ove similia præcipit.
Deuteronomy 23:17Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël. + 23.17 Non erit meretrix. AUG., quæst. 37. LXX: Non erit meretrix, etc., usque ad unde quid nobis videretur, ibi tractavimus. Non offeres mercedem prostibuli. AUG. quæst. 38. LXX: Non offeres, etc., usque ad dicendum fuit, quod Domino abominatio sit. Pretium canis, rapacis. Dona iniquorum non probat Altissimus. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris Eccli. 34..
Judges 19:22Illis epulantibus, et post laborem itineris cibo et potu reficientibus corpora, venerunt viri civitatis illius, filii Belial (id est, absque jugo), et circumdantes domum senis, fores pulsare cœperunt, clamantes ad dominum domus atque dicentes: Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo.
Judges 20:6Quam arreptam, in frustra concidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestræ: quia numquam tantum nefas, et tam grande piaculum, factum est in Israël.