Iudicum 20:6
Quam arreptam, in frustra concidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestræ: quia numquam tantum nefas, et tam grande piaculum, factum est in Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Adestis, omnes filii Israël: decernite quid facere debeatis.
Cross References
Leviticus 18:24Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, + 18.24 Nec polluamini in omnibus his, etc. ISICH. Quanta pollutio sit in prædictis, pœna pollutorum ostendit. Nec incaute prætereundum, quia ea quæ invicem sibi conjuncta sunt, in unum colligit, ut ostendat quia qui in uno pollutus fuerit, in omnibus offendit Jac. 2.. Contaminatæ sunt universæ gentes, etc. Dæmones, qui propter multitudinem dicuntur gentes universæ. Qui cum omni peccato gaudeant, præcipue tamen fornicatione et idololatria, quia in his et corpus et anima maculatur, et totus homo, qui terra dicitur. Sed visitavit Deus terram, id est hominum genus.
Joshua 7:15Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua: quoniam prævaricatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israël.
Judges 19:23Egressusque est ad eos senex, et ait: Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum: et cessate ab hac stultitia.
Judges 20:10Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israël, et centum de mille, et mille de decem millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnare contra Gabaa Benjamin, et reddere ei pro scelere, quod meretur.