Leviticus 4:2
Loquere filiis Israël: Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 20:9Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.
Leviticus 4:22Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur: + 4.22 Si peccaverit princeps et fecerit. ID. Sicut in spontaneis sacrificiis, etc., usque ad sabbatum enim ad otium malorum datum est. ORIG. Princeps iste potest dici vis rationis, quæ intra nos est, quæ si peccet, ut aliquid stultum agamus, sententiam illam timeamus: Vos estis sal terræ. Si vero sal infatuatum fuerit, ad nihilum valet nisi projiciatur foras, et conculcetur ab hominibus. Matth. 5.
Leviticus 5:15Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii: + 5.15 Duobus siclis. Duo sicli, duo præcepta charitatis sunt, quibus peccator emit sibi confidentiam remissionis. Nihil enim valet pœnitentia sine gratia remissionis; unde juxta LXX aries quinquaginta siclis emitur, quia per pœnitentiam et geminæ charitatis observantiam perfecta requies acquiritur, quando remissio peccatorum datur. LXX, argenti quinquaginta siclis, siclo sancto. Nemo enim acquirit Domini sacrificium nisi per Spiritum sanctum, quia nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto I Cor. 12.. Quinquaginta vero Spiritus sancti adventum significat, quia die Pentecostes, id est, quinquagesima ad apostolos venit. LXX: siclo sancto. In siclo sancto, Spiritus sancti virtutem et operationem significavit. Siculus 20 obolorum est, vicenarius obnoxius peccati non est: unde qui de Ægypto exierunt, cum essent viginti annorum, peccati populi pœnam non susceperunt Num. 14.; mundus quippe est ab omni peccato spiritualis homo.
Numbers 15:22Quod si per ignorantiam præterieritis quidquam horum, quæ locutus est Dominus ad Moysen, + 15.22 Quod si per. AUG., quæst. 24. Quod præcipitur quomodo peccata expientur, etc., usque ad quæ discernuntur a peccatis volentium.
1 Samuel 14:27Porro Jonathas non audierat cum adjuraret pater ejus populum: extenditque summitatem virgæ quam habebat in manu, et intinxit in favum mellis: et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi ejus. + 14.27 Porro Jonathas. Columbæ donum. Hic eos significat qui, accepta Spiritus sancti gratia, mundi parant spernere illecebras. Non enim potest contra allophylos spirituales, id est dæmones, viriliter pugnare, qui mundi dulcedinem nescit declinare. Illuminati sunt. RAB. ex Euch. Non ad videndum, etc., usque ad et fraternis orationibus indigere.