Genesis 34:9
et jungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And make ye marriages with us, and give your daughters unto us, and take our daughters unto you.
In Context
8Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ: date eam illi uxorem:
10et habitate nobiscum: terra in potestate vestra est: exercete, negotiamini, et possidete eam.
Cross References
Genesis 6:2videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. + 6.2 Videntes filii Dei, etc. STRAB. Filii Seth religiosi intelliguntur per filios Dei, qui victi concupiscentia, ex filiabus hominum, id est ex stirpe Cain, uxores acceperunt, et viros potentes genuerunt, immensos scilicet corporibus, superbos viribus, inconditos moribus, qui gigantes appellantur. Non est incredibile ab hominibus, non ab angelis, vel quibusdam dæmonibus qui mulieribus sunt improbi, ejusmodi homines esse procreatos, quia et post diluvium corpora non solum virorum, sed et mulierum incredibili magnitudine exstiterunt.
Genesis 24:3ut adjurem te per Dominum Deum cæli et terræ, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, inter quos habito: + 24.3 Ut non accipias. GREG. Allegorice. Isaac de filiabus Chananæorum uxor prohibetur, quia Christo nullæ reproborum animæ conjunguntur. De cognatione uxor duci præcipitur, quia sola electorum Ecclesia Christo copulanda erat, quam ipse Unigenitus ex prædestinatione et præscientia jam extraneam non habebat. Puer qui ad uxorem deducendam mittitur, prophetarum et apostolorum, omniumque doctorum ordo est; qui dum verbum prædicationis faciunt, cujusque animæ quasi conjungendæ unigenito Filio provisores fiunt.
Genesis 27:46Dixitque Rebecca ad Isaac: Tædet me vitæ meæ propter filias Heth: si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.