The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 28 › Genesis 28:18

Genesis 28:18

Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. + 28.18 Surgens ergo, etc. AUG., Q. in Gen., tom. 3 Quod erexit Jacob, lapidem quem capiti supposuerat in titulum, et superfudit oleum, nihil fecit idolol triæ simile: quia non vel tunc vel postea frequentavit lapidem adorando aut ei sacrificando; sed signum fuit et prophetia pertinens ad unctionem, unde Christus dicitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jacob rose up early in the morning, and took the stone that he had put for his pillows, and set it up for a pillar, and poured oil upon the top of it.

In Context

17Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

19Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur. + 28.19 Appellavitque nomen urbis Bethel., etc. HIER., de locis Hebraicis. Ab eo quod dictum est, quam terribilis est locus iste, etc., loco nomen imponit Bethel, id est domum Dei, qui ante Luza vocabatur, id est, nux vel amygdalum. Unde ridicule quidam verbum Hebraicum ulam, nomen urbis esse putant: cum ulam interpretetur prius. Ordo ergo iste est lectionis: Vocavit nomen illius loci Bethel, et prius Luza vocabulum civitatis. Antiquæ vero scripturæ verbo ulam vel olam plenæ sunt, quod nihil significat nisi prius vel ante vestibulum, vel superliminare, vel postes, etc.

Read all of Genesis 28

Cross References

Genesis 22:3Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus. + 22.3 Asinum suum ducens, etc. ISID. in Gen., c. 18 Asinus insensatam stultitiam Judæorum significat, quæ portabat omnia sacramenta et nesciebat.

Genesis 31:45Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum:

Genesis 35:20Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus: hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.

Numbers 7:1Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus: + 7.1 Factum est autem, etc., tabernaculum. RAB. in Num., tom. 2. Ecclesiam vel perfectos, in quibus aromata virtutum et orationum adolentur, vel humanitatem Christi: in qua hostiam nostræ redemptionis Patri exhibuit. Ipse enim sacerdos, ipse hostia, et altare; quia in potestate mortem tenens propria voluntate suscepit. Unde: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam Joan. 10..

1 Samuel 7:12Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen: et vocavit nomen loci illius, Lapis adjutorii. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus. + 7.12 Et posuit eum. Alia editio: inter Masphath novam et veterem et vocavit nomen ejus Abenezer, vel Abongener, id est lapis adjutorii. Hæc est medietas Salvatoris, per quam transeundum est a Masphath veteri ad novam, id est ab intentione qua exspectatur in carnali regno beatitudo falsa, ad intentionem qua per Novum Testamentum exspectatur in regno cœlorum beatitudo vera, qua quoniam nihil est melius hucusque adjuvat Deus. Masphath intentio sedentium. Lapis inter hæc, Christus inter intentionem Veteris Testamenti, et Evangelii prædicationem positus: ipse lapis propter firmitatem adjutorii, quia suos contra dæmones adjuvat dimicantes. Hucusque auxiliatus. Quia qui hos terminos transcendunt, ut hæretici, auxilium Dei non merentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 28:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 28:17Genesis 28Genesis 28:19 →