The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 36 › Genesis 36:12

Genesis 36:12

Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Timna was concubine to Eliphaz Esau’s son; and she bare to Eliphaz Amalek: these were the sons of Adah Esau’s wife.

In Context

11Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.

13Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza: hi filii Basemath uxoris Esau.

Read all of Genesis 36

Cross References

Genesis 36:22Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. + 36.22 Erat autem soror, etc. HIER. Hæc est Thamna, de qua supra dictum est: Et Thamna erat concubina Eliphaz, primogeniti Esau, etc. Ideo Horræorum recordatur, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus eorum accepit concubinam. Quia autem dicitur Theman, et Cenez, et Amalec, et reliqua, sciamus postea regionibus et gentibus Idumæorum ex his vocabula imposita.

Numbers 24:18Et erit Idumæa possessio ejus: hæreditas Seir cedet inimicis suis: Israël vero fortiter aget. + 24.18 Isræl vero fortiter aget. Id. Et Isræl fecit in virtute. Quia scilicet tunc Edom, etc., usque ad qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Et perdat reliquias civitatis. ID. Perdet liberatum de civitate, etc., usque ad cui si commorimur, etiam convivemus II Tim. 2..

Deuteronomy 25:17Memento quæ fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Ægypto: + 25.17 Memento quæ. Tradunt Hebræi quod leprosos et semine fluentes, et alios extra castra positos interfecerit Amalec, et hos dicunt esse extremos agminis Domini. Amalec lingens sanguinem. Hi sunt dæmones qui nobis per baptismum de spiritali Ægypto exeuntibus adversantur, et in virtutibus extremos, et in itinere hujus vitæ lassatos peccata suggerendo student occidere. Hos cum Dominus facultatem dederit, omnino debemus subvertere et suggestiones eorum omni modo ejicere atque delere, ne si aliquas reliquias, sicut Saul, servaverimus, quasi inobedientes cum eis subvertamur.

1 Chronicles 1:36Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec. + 1.36 Thamna. Quæritur, cum Thamna in Genesi legatur concubina esse Eliphaz de genere Horrhæorum, qui apud Idumæos habitaverunt in terra Seir, quæ peperit ei Amalec, quomodo inter filios numeretur, cum in sequentibus legatur ipsa Thamna soror Lotam filii Seir, qui et Edom? Sed Seir Hebraice pilosus dicitur, qui fuit in modum pellis hispidus. Edom autem Hebraice rubeus vel fulvus. Ab eo igitur quod rubeo cibo vendidit primogenita sua, Edom vocatus est. Hebræi vero ita solvunt. Dicunt Thamnam concubinam fuisse Eliphaz, et generasse ei Amalec, sed tanquam filiam inter filios ab ipso fuisse educatam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 36:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 36:11Genesis 36Genesis 36:13 →