Genesis 36:20
Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana, + 36.20 Isti filii Seir, etc. HIERON. in Q. Hebr. tom. 3 Postquam enumeravit filios Esau, altius repetit qui ante Esau in terra Edom principes exstiterunt ex genere Horræorum, qui liberi interpretantur. In Deuteronomio manifestius scribitur quomodo venerunt filii Esau, et interfectis Horræis terram eorum hæreditaverunt. Filii Seir, etc. STRAB. Id est liberi qui, sicut in Paralipomenis legitur, primo habitaverunt in monte Seir; quibus expulsis. Idumæi habitaverunt pro illis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom.
21et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom.
Cross References
Genesis 14:6et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.
Genesis 36:22Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. + 36.22 Erat autem soror, etc. HIER. Hæc est Thamna, de qua supra dictum est: Et Thamna erat concubina Eliphaz, primogeniti Esau, etc. Ideo Horræorum recordatur, quia primogenitus filiorum Esau ex filiabus eorum accepit concubinam. Quia autem dicitur Theman, et Cenez, et Amalec, et reliqua, sciamus postea regionibus et gentibus Idumæorum ex his vocabula imposita.
Deuteronomy 2:12In Seir autem prius habitaverunt Horrhæi: quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israël in terra possessionis suæ, quam dedit illi Dominus.
1 Chronicles 1:38Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.