Genesis 37:10
Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? + 37.10 Num ego, etc. Quæri potest secundum litteram quando a patre adoratus sit, qui per solem; et a matre, quæ per lunam designatur. Neque enim Jacob, quando descendit in Ægyptum, legitur adorasse eum: mater vero jam defuncta erat: sed ad allegoriam recurramus, quæ in Christo impletur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.
Cross References
Genesis 37:7putabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
Philippians 2:10ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum, + 2.10 Ut in nomine. Hic aperit cui datum sit nomen Dei, cui omnis creatura flectit genu, id est Deo. Sed forte diceretur, quod homo adoptione Deus esset, et sic Christus ex parte verus Deus, quod ex parte adoptivus erit. Adoptivo autem Deo non flectit genu creatura, sed vero. Constat autem Christum verum Deum esse, cui flectitur genu, non adoptivum.