The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 37 › Genesis 37:11

Genesis 37:11

Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And his brethren envied him; but his father observed the saying.

In Context

10Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? + 37.10 Num ego, etc. Quæri potest secundum litteram quando a patre adoratus sit, qui per solem; et a matre, quæ per lunam designatur. Neque enim Jacob, quando descendit in Ægyptum, legitur adorasse eum: mater vero jam defuncta erat: sed ad allegoriam recurramus, quæ in Christo impletur.

12Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, + 37.12 Cumque fratres illius, etc., in pascendis gregibus, usque Renuntia mihi, etc. ISID. Jacob mittit filium ut de fratribus curam gereret; et Deus Pater Filium unigenitum, ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Unde Galat. capite quarto: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Missus est Joseph ut videret si cuncta prospera essent erga oves: et Christus ait Matthæi decimo quinto: Non veni nisi ad oves quæ perierant domus Isræl. In Dothaim. Defectionem. In grandi enim defectione erant, qui de fratricidio cogitabant. Ruben. Prævidens hoc sermo propheticus, quem Ruben significat qui interpretatur visio filii, propheticis comminationibus deterrebat, ut innocentes se servarent a sanguine Christi, fratris sui secundum carnem.

Read all of Genesis 37

Cross References

Genesis 26:14habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini, + 26.14 Ob hæc invidentes, etc. ISID. Isaac, Christus, qui primum vult fodere puteos, etc., usque ad ibimus. Puteos et obstruxerunt, etc. GREG. Moraliter. Sæpe cum verbis divinis intendimus, dæmonum insidias gravius toleramus; quæ menti nostræ terrenarum cogitationum pulverem aspergunt, ut intentionis oculos a luce intimæ visionis obscurent. Nos enim puteos fodimus, cum Scripturæ alta penetramus, quos occulte Allophyli replent: quia terrenas cogitationes ingerunt et divinæ scientiæ aquam tollunt, unde psal. CXVIII: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Domini.

1 Samuel 18:8Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste: dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt: quid ei superest, nisi solum regnum?

Ecclesiastes 4:4Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.

Isaiah 26:11Domine, exaltetur manus tua, et non videant; videant, et confundantur zelantes populi; et ignis hostes tuos devoret. + 26.11 Confundantur zelantes. LXX: Zelus apprehendet populum ineruditum.

Matthew 27:18Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.

Luke 2:19Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 37:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 37:10Genesis 37Genesis 37:12 →