The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 37 › Genesis 37:12

Genesis 37:12

Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, + 37.12 Cumque fratres illius, etc., in pascendis gregibus, usque Renuntia mihi, etc. ISID. Jacob mittit filium ut de fratribus curam gereret; et Deus Pater Filium unigenitum, ut genus humanum peccatis languidum visitaret. Unde Galat. capite quarto: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Missus est Joseph ut videret si cuncta prospera essent erga oves: et Christus ait Matthæi decimo quinto: Non veni nisi ad oves quæ perierant domus Isræl. In Dothaim. Defectionem. In grandi enim defectione erant, qui de fratricidio cogitabant. Ruben. Prævidens hoc sermo propheticus, quem Ruben significat qui interpretatur visio filii, propheticis comminationibus deterrebat, ut innocentes se servarent a sanguine Christi, fratris sui secundum carnem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And his brethren went to feed their father’s flock in Shechem.

In Context

11Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat.

13dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente,

Read all of Genesis 37

Cross References

Genesis 33:18Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ: et habitavit juxta oppidum. + 33.18 Transivitque in Salem, etc. HIERON. Quæstio oboritur quomodo Salem Sichen civitas appelletur, cum Hierusalem, in qua regnavit Melchisedech, Salem ante dicta sit. Aut igitur unius utraque urbs nominis est, quod de pluribus Judææ locis invenimus, ut idem urbs et loci nomen in alia et alia tribu sit. Aut ista Salem, quæ pro Sichem nunc nominatur, dicemus interpretari consummatam atque perfectam: et illam quæ postea Hierusalem dicta est, pacificam. Utrumque accentu paululum declinato, hoc vocabulum sonat. Tradunt Hebræi quod femur claudicantis Jacob ibi sanatum sit: ideoque civitatem curati atque perfecti vocabulum consecutam.

Genesis 37:1Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 37:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 37:11Genesis 37Genesis 37:13 →