Genesis 37:2
Et hæ sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. + 37.2 Joseph cum sedecim esset annorum, etc., AUG. in Q. super Genesin. Historice. Quomodo poterit mors Isaac, etc., usque ad vivo tamen Isaac decem et septem annorum cœpit esse Joseph. Et erat cum filiis Balæ, etc. Joseph unus ex duodecim filiis Jacob, præ cæteris patri dilectus, Christum significavit, quem Deus Pater secundum carnem natum cæteris fratribus ex Abrahæ stirpe progenitis prætulit. Unde amabat eum Jacob, eo quod in senectute genuisset eum. Senescente enim mundo, Filius Dei de Virgine natus fuit, tanquam filius senectutis. Et erat cum, etc. In primitiva Ecclesia nec abjiciebat sibi adhærentes per prædicationem pseudoapostolorum, quos significant ancillæ Jacob, quos et noluit prohibere, cum in nomine ejus miracula facerent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
Cross References
Genesis 2:4Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram, + 2.4 Istæ sunt generationes. RAB. Eos tangit qui mundum sine initio dicunt semper fuisse, vel qui a Deo factum putant, sed ex materia quam non fecerit, sed coæterna ei. In die quo fecit, etc. Diem ponit pro omni tempore, quo primordialis creatura formata est, etc., usque ad sine pluvia et opere humano. Istæ sunt generationes cœli, etc. ISID., in Gen., t. 5 Numerati sunt sex dies quibus universitas sæculi a capite usque ad finem, etc., usque ad si non peccasset. Antequam oriretur in terra. Id est, priusquam peccaret, id est terrenis cupiditatibus se subderet. Unde sequitur: Non enim pluerat Deus super terram, hoc est, nondum propheticis vel evangelicis nubibus, imbre verbi emisso, animam vivere fecerat, et homo non erat qui operaretur terram, quia post peccatum homo laborare cœpit in terra, necessarias habuit nubes illas, unde virgultum, id est anima virebat. Irrigabat eam fons vitæ, id est, inundatio veritatis, loquens in intellectu ejus, ut pluvia de nubibus non egeret antequam peccaret. Hic erat status hominis ante peccatum. AUG., l. 5, de Genes. ad lit., c. 1, tom. 3 Alia translatio habet: Hic est liber creaturæ cœli et terræ, etc., usque ad magnos veritate, parvulos nutrit affabilitate. AUG., ibid., l. 6, c. 10 In prima mundi conditione, etc., usque ad semen ex herba.
Genesis 6:9Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit. + 6.9 Nœ vir justus. Hic per actus suos significat Christum, qui ait Matth. 11: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Solus justus invenitur, cui propter justitiam suam septem homines donantur. Justus quoque Christus et perfectus, cui septem Ecclesiæ septiformi Spiritu illuminatæ in unam Ecclesia condonantur. Nœ per aquam et lignum liberatur, et familia ejus; sic familia Christi per baptismum et crucem. In generationibus suis. Quasi non consummatæ justitiæ, sed juxta generationem suam.
Genesis 30:4Deditque illi Balam in conjugium: quæ,
Genesis 35:22Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. + 35.22 Abiit Ruben, etc. ISID. Allegorice. Hoc crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur: quamvis in illo esset flagitium, in Scripturis est prophetia futurorum, quia per Ruben primogenitus populus Isræl figuratur: qui thorum concubinæ polluit, id est legem Veteris Testamenti prævaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit, Paulus ostendit dicens, Gal. 4: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera, etc. Erant autem, etc. AUG. Quæritur quomodo hoc verum sit, etc., usque ad quam ut per synecdochen accipiatur.
Genesis 42:8Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.
John 7:7Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.