The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 37 › Genesis 37:3

Genesis 37:3

Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam. + 37.3 Fecitque ei tunicam polymitam. HIER. Pro tunica varia Aquila interpretatus est, id est talarem, Symmachus manicatam, sive quod ad talos usque descenderet et manibus artificis mira esset varietate distincta, sive quod haberet manicas: antiqui enim magis colobiis, id est vestibus sine manicis utebantur. GREG., hom. XXV in Evang. Quia Joseph inter fratres usque ad finem vitæ justus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quid est talaris tunica, nisi actio consummata? Quasi enim protensa tunica talum corporis operuit, cum bona actio ante oculos Dei usque ad terminos vitæ nos regit. Unde Moyses caudam hostiæ offerri præcepit, ut opus bonum quod incipimus perseveranti fine compleamus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now Israel loved Joseph more than all his children, because he was the son of his old age: and he made him a coat of many colours.

In Context

2Et hæ sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. + 37.2 Joseph cum sedecim esset annorum, etc., AUG. in Q. super Genesin. Historice. Quomodo poterit mors Isaac, etc., usque ad vivo tamen Isaac decem et septem annorum cœpit esse Joseph. Et erat cum filiis Balæ, etc. Joseph unus ex duodecim filiis Jacob, præ cæteris patri dilectus, Christum significavit, quem Deus Pater secundum carnem natum cæteris fratribus ex Abrahæ stirpe progenitis prætulit. Unde amabat eum Jacob, eo quod in senectute genuisset eum. Senescente enim mundo, Filius Dei de Virgine natus fuit, tanquam filius senectutis. Et erat cum, etc. In primitiva Ecclesia nec abjiciebat sibi adhærentes per prædicationem pseudoapostolorum, quos significant ancillæ Jacob, quos et noluit prohibere, cum in nomine ejus miracula facerent.

4Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. + 37.4 Videntes autem fratres ejus, etc. Fratres Christi secundum carnem Judæi, de quorum cognatione carnem suscepit. Sed quia videbant quod gratia virtutum in eo fiebat, quod testabatur Patris præcipuam dilectionem, invidebant, nec poterant ei quidquam pacifice loqui, et sæpius insidias tentabant, et Patremfamilias in Beelzebub principe dæmoniorum dæmonia ejicere blasphemabant. ISID. Hoc spiritualiter in Christo impletum est, etc., usque ad in stellarum figura.

Read all of Genesis 37

Cross References

Genesis 37:23Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita: + 37.23 Nudaverunt eum, etc. ISID. Mystice. Et Judæi Christum per mortem exspoliaverunt tunica corporali et polimyta, id est, decorata omnium virtutum diversitate. Resperserunt autem tunicam sanguine hædi: quia falsis testimoniis eum accusantes, in invidiam peccati duxerunt. Joseph mittitur in cisternam, id est in lacum: et Christus exspolitus carne humana descendit ad infernum.

Genesis 44:20et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.

2 Samuel 13:18Quæ induta erat talari tunica: hujuscemodi enim filiæ regis virgines vestibus utebantur. Ejecit itaque eam minister illius foras: clausitque fores post eam.

Ezekiel 16:16Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis sicut non est factum, neque futurum est.

John 13:22Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 37:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 37:2Genesis 37Genesis 37:4 →