Genesis 37:28
Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum. + 37.28 Extrahentes. ISID. Allegorice. Joseph de cisterna levatus Ismælitis venditis venditur: et Christus ab inferno regressus ab omnibus gentibus fidei commercio comparatur. Ille per Judæ consilium triginta argenteis distrahitur, et hic per consilium Judæ Iscariotæ numero eodem venundatur. Vendiderunt. HIERON. Hebraica veritas habet argenteis. neque enim viliori metallo Dominus vendi debuit quam Joseph.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum:
Cross References
Genesis 37:25Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum. + 37.25 Viderunt viatores Ismælitas. AUG. Quæritur quare Ismælitas Scriptura, etc., usque ad qui dicunt Agar et Ceturam unam fuisse?
Genesis 39:1Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat. + 39.1 Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, etc. AUG. in Gen. Ad ordinem tendit Scriptura unde recesserat, ut illa narret quæ supra gesta sunt. Fuitque, etc. GREG., lib. VI Moral., c. 11 seq. Multi humana sapientia inflati, dum desideriis suis divina judicia contrarie aspiciunt, etc., usque ad ejusque pondera leviat, quæ volens portat.
Genesis 45:4Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum.
Exodus 21:16Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.
Numbers 25:15Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.
Numbers 31:2Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. + 31.2 Ulciscere prius. ORIG. Scandala filiis Isræl Madianitarum tergiversatione acciderant, etc., usque ad ubi recte ambulanti deceptio ad peccandum subjicitur. Et sic colligeris. Novissime inquit: Apponeris ad populum tuum, etc. Hoc contra Samaritas, qui negant resurrectionem mortuorum, nec fidem futuri sæculi recipiunt. Nemo enim apponitur ad eos qui non sunt: constat ergo esse aliquem populum cui Moysen dicit esse apponendum.