Genesis 39:1
Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat. + 39.1 Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, etc. AUG. in Gen. Ad ordinem tendit Scriptura unde recesserat, ut illa narret quæ supra gesta sunt. Fuitque, etc. GREG., lib. VI Moral., c. 11 seq. Multi humana sapientia inflati, dum desideriis suis divina judicia contrarie aspiciunt, etc., usque ad ejusque pondera leviat, quæ volens portat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui,
Cross References
Genesis 37:28Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum. + 37.28 Extrahentes. ISID. Allegorice. Joseph de cisterna levatus Ismælitis venditis venditur: et Christus ab inferno regressus ab omnibus gentibus fidei commercio comparatur. Ille per Judæ consilium triginta argenteis distrahitur, et hic per consilium Judæ Iscariotæ numero eodem venundatur. Vendiderunt. HIERON. Hebraica veritas habet argenteis. neque enim viliori metallo Dominus vendi debuit quam Joseph.
Genesis 45:4Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum.
Acts 7:9Et patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Ægyptum: et erat Deus cum eo, + 7.9 Vendiderunt in Ægyptum. Breviter narrans transit ad finem, non enim primo Ægyptiis, sed Ismælitis negotiatoribus, et Madianitis venditus est, et illi vendiderunt eum in Ægyptum Putiphar sacerdoti.