Exodus 21:16
Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
17Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
Cross References
Genesis 37:28Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum. + 37.28 Extrahentes. ISID. Allegorice. Joseph de cisterna levatus Ismælitis venditis venditur: et Christus ab inferno regressus ab omnibus gentibus fidei commercio comparatur. Ille per Judæ consilium triginta argenteis distrahitur, et hic per consilium Judæ Iscariotæ numero eodem venundatur. Vendiderunt. HIERON. Hebraica veritas habet argenteis. neque enim viliori metallo Dominus vendi debuit quam Joseph.
Exodus 22:4Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens: sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet.
1 Timothy 1:10fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,