Genesis 38:18
Ait Judas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19et surgens abiit: depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.
Cross References
Genesis 38:25Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cujus hæc sunt, concepi: cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus. + 38.25 Quæ cum duceretur, etc. ISID. Postea vero publicis signis annuli, monilis et virgæ, vicit temere judicantes Judæos, quos jam Judas significabat; qui hodie quoque dicunt non hunc esse populum Christi, nec Abrahæ semen, sed prolatis documentis nostræ vocationis, justificationis, et glorificationis, confunduntur, et nos magis quam se justificatos esse confitebuntur. Pignora enim se habere refert Ecclesia, quæ accusatur a Judæis quasi adultera legis: sed ostendit virgam signum passionis, et monile legitima legis, et annulum pignus immortalitatis.
Jeremiah 22:24Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda annulus in manu dextera mea, inde evellam eum, + 22.24 Vivo ego dicit, etc. ID. Supra dixerat domui regis, etc., usque ad intelligere de Domino majestatis. Quia si fuerit, etc. ID. Miserabiliter Grunius, etc., usque ad si voluerit legere legat ut philosophum, non ut ecclesiasticum.
Luke 15:22Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus: + 15.22 Cito proferte, etc. Stola prima, vestis innocentiæ, in qua primus homo conditus, sed post culpam se nudum novit, et pellicium, id est mortale sumpsit indumentum. Annulum. Id est signaculum fidei, quo signantur promissa in cordibus credentium. In manu. Id est operatione: ut per opera fides clarescat, et per fidem opera firmentur. Et calceamenta. Id est exempla priorum munite in officio prædicandi, ut et opus ornetur bene vivendo, et cursus ad æterna præparando.