The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 38 › Genesis 38:25

Genesis 38:25

Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cujus hæc sunt, concepi: cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus. + 38.25 Quæ cum duceretur, etc. ISID. Postea vero publicis signis annuli, monilis et virgæ, vicit temere judicantes Judæos, quos jam Judas significabat; qui hodie quoque dicunt non hunc esse populum Christi, nec Abrahæ semen, sed prolatis documentis nostræ vocationis, justificationis, et glorificationis, confunduntur, et nos magis quam se justificatos esse confitebuntur. Pignora enim se habere refert Ecclesia, quæ accusatur a Judæis quasi adultera legis: sed ostendit virgam signum passionis, et monile legitima legis, et annulum pignus immortalitatis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When she was brought forth, she sent to her father in law, saying, By the man, whose these are, am I with child: and she said, Discern, I pray thee, whose are these, the signet, and bracelets, and staff.

In Context

24Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas: Producite eam ut comburatur.

26Qui, agnitis muneribus, ait: Justior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam. + 38.26 Qui agnitis, etc. HIERON. Cognovit autem Judas, etc. In Hebræo habetur: justificata est ex me; non quod justa fuerit, sed quod comparatione illius minus male fecerit, non vaga turpitudine, sed requirendo filios.

Read all of Genesis 38

Cross References

Genesis 38:18Ait Judas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,

Jeremiah 2:26[Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum,

1 Corinthians 4:5Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. + 4.5 Quoadusque veniat Dominus. Aliter injuria judici fit: quia judicis injuria est si ante judicium ejus a servo procedat sententia. Illuminabit. Id est aperta faciet abscondita tenebrarum, id est peccatorum. Tunc laus erit unicuique. Bene agenti vel cogitanti; hic autem nescitur quis sit laude dignus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 38:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 38:24Genesis 38Genesis 38:26 →