bible.software › Genesis › Genesis 38 › Genesis 38:4
Genesis 38:4
Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And she conceived again, and bare a son; and she called his name Onan.
In Context
3Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her. + 38.3 Quæ concepit, etc. Genuit Synagoga principes, qui ei tanquam mariti præfuerunt: quorum alii fuerunt nocentes, quos significat Her, qui interpretatur pelliceus pellis enim mortem significat, quia primi parentes pellibus induti addicti sunt morti; alii inutiles, quos significat Onan, qui interpretatur mœror eorum, quibus scilicet non prosunt.
5Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela; quo nato, parere ultra cessavit. + 38.5 Tertium quoque peperit, etc. ISID. in Gen., tom. 5 Tertius filius qui Thamar non jungitur, etc., usque ad et ideo tanquam Odollamites perhibuit testimonium in aqua. Judas, etc. De Juda regia tribus processit, quæ diu præfuit Judaicæ plebi, quam significat Thamar, quæ interpretatur amaritudo, quia amaram se in passione exibuit Christo. ISID. Plebs Judaica, cui de tribu Juda reges, etc., usque ad Deus tamen utrosque occidit, quia regnum a talibus tollit.
Read all of Genesis 38
Cross References
Numbers 26:19Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 38:4