Acts 7:9
Et patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Ægyptum: et erat Deus cum eo, + 7.9 Vendiderunt in Ægyptum. Breviter narrans transit ad finem, non enim primo Ægyptiis, sed Ismælitis negotiatoribus, et Madianitis venditus est, et illi vendiderunt eum in Ægyptum Putiphar sacerdoti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the patriarchs, moved with envy, sold Joseph into Egypt: but God was with him,
In Context
Cross References
Genesis 37:4Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. + 37.4 Videntes autem fratres ejus, etc. Fratres Christi secundum carnem Judæi, de quorum cognatione carnem suscepit. Sed quia videbant quod gratia virtutum in eo fiebat, quod testabatur Patris præcipuam dilectionem, invidebant, nec poterant ei quidquam pacifice loqui, et sæpius insidias tentabant, et Patremfamilias in Beelzebub principe dæmoniorum dæmonia ejicere blasphemabant. ISID. Hoc spiritualiter in Christo impletum est, etc., usque ad in stellarum figura.
Genesis 39:2Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui,
Genesis 39:21Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
Genesis 49:23Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.
Psalms 105:17Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron. + 105.17 Aperta est terra. ID. Laus Dei, qui suos vindicavit qualitas pœnæ facta indicat; a terra vorantur, qui terrena sapuerunt. 1
Isaiah 43:2Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. + 43.2 Per aquas, etc. ID. Secundum Hebræos: Per aquas Ægyptii, etc., usque ad hæc quoque regna prædicando transierunt apostoli, et Dominus ubique cum eis.