The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 39 › Genesis 39:12

Genesis 39:12

et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras. + 39.12 Qui, relicto in manu ejus pallio, etc. Sic nos tentant carnis illecebræ, et succutiunt vestem carneam: sed vir castus mavult omnia vincula dirumpere, quam se turpitudini subjugare. Qui relicto, etc. GREG. Allegorice. Quia dum Synagoga Christum, purum hominem credens, adulterino complexu constringere voluit, ipse tegmen litteræ oculis ejus objecit, et ad cognoscendam divinitatis potentiam conspicuum se gentibus præbuit. Unde usque hodie dum legitur Moses, velamen est super oculos cordis eorum, quia scilicet adultera pallium retinuit, et quem male tenebat nudum amisit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And she caught him by his garment, saying, Lie with me: and he left his garment in her hand, and fled, and got him out.

In Context

11Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret:

13Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,

Read all of Genesis 39

Cross References

Genesis 39:10Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum.

2 Samuel 13:11Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam, et ait: Veni, cuba mecum, soror mea.

Proverbs 5:8Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. + 5.8 Longe fac. Apostolus ait, etc., usque ad infirmis auditoribus prodest.

Proverbs 7:13Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens: + 7.13 Apprehensumque deosculatur juvenem, id est, falsorum verborum blandimentis tentat instabilem. Et procaci vultu blanditur, dicens: Juxta litteram patet, etc., usque ad nam et Dominus ad discipulos: Sed venit hora, ut omnis qui interficit vos, etc. Joan. 16..

Ezekiel 16:30In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia hæc opera mulieris meretricis et procacis?

1 Corinthians 15:33Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. + 15.33 Nolite seduci, etc., a pseudo; qui de medicina quærunt vulnus et de Scripturis conantur torquere vinculum, unde laqueum mortis injiciant. Corrumpunt bonos mores, etc. THEODOR. Bonos hic leves vocavit qui facile decipiuntur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 39:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 39:11Genesis 39Genesis 39:13 →