Corinthios i 15:33
Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. + 15.33 Nolite seduci, etc., a pseudo; qui de medicina quærunt vulnus et de Scripturis conantur torquere vinculum, unde laqueum mortis injiciant. Corrumpunt bonos mores, etc. THEODOR. Bonos hic leves vocavit qui facile decipiuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Be not deceived: evil communications corrupt good manners.
In Context
Cross References
Proverbs 9:6Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.] + 9.6 Relinquite. Post oblatas epulas addit et vitæ monita, ut quos perceptis suæ incarnationis mysteriis reficit, doctrinæ pariter instruat verbis.
Proverbs 22:25ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ.
Matthew 24:11Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos. + 24.11 Et multi pseudoprophetæ. Quidam hoc ad eversionem Judæorum referunt. Sed tunc inter eos, quia nullus erat fidelis, ad quem fieret exhortatio; melius hoc accipitur de hæreticis, quorum primus Simon Magus fuit. Extremus major omnibus, Antichristus est. Diligenter intuendum est, quod signorum ad excidium urbis, quod ad diem Domini referatur. Respondit enim Dominus, quæ ex illo tempore erant secutura sive de excidio Jerusalem sive de adventu suo.
1 Corinthians 5:6Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? + 5.6 Totam massam. Participes erant, dum paterentur reum. Sed si quis potestatem non habet, quem scit reum abjicere, vel probare non valet, immunis est. Et judicis non est sine accusatore damnare, ut nec Christus Judam abjecit.
Galatians 6:7Nolite errare: Deus non irridetur. + 6.7 Nolite errare. Quasi dicat: Nemo se vane excuset, quia Deus non potest falli. Scit enim corda vestra, non ignorat facultates. Excusatio verisimilis hominem potest placare, Deum non potest fallere.
2 Thessalonians 2:10et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.