Genesis 39:8
Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 1:10Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. + 1.10 Fili mi. Affectu patris alloquitur filium, blandiens, ne acquiescat peccatoribus.
Proverbs 2:16Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos, + 2.16 Ut eruaris a muliere. Pendet hic versus, etc., usque ad: et ipsi sunt jacula.
Proverbs 6:20[Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. + 6.20 Conserva, fili. Nunc sub adulteræ mulieris specie prohibet ab auditione hæreseos.
Proverbs 6:32Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam;
Proverbs 7:25Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus;
Proverbs 18:24Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.] + 18.24 Vir amabilis. Gentilis conversus magis amatur a Domino, quam Judæus infidelis perdurans, de quo secundum carnem natus est. Potest et de apostolis, de Judæa natis, intelligi; quia magis amarent credentes ex gentibus, quam suæ gentis incredulos.