Proverbs 18:24
Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.] + 18.24 Vir amabilis. Gentilis conversus magis amatur a Domino, quam Judæus infidelis perdurans, de quo secundum carnem natus est. Potest et de apostolis, de Judæa natis, intelligi; quia magis amarent credentes ex gentibus, quam suæ gentis incredulos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 18:3Inierunt autem David et Jonathas fœdus: diligebat enim eum quasi animam suam.
1 Samuel 30:26Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de præda senioribus Juda proximis suis, dicens: Accipite benedictionem de præda hostium Domini:
2 Samuel 9:1Et dixit David: Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan? + 9.1 Et dixit David, etc. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Ecce David non est oblitus juramenti et fœderis quod cum Jonatha pepigit, etc., usque ad quia in admirationem populi veniunt qui nuper in mundo despecti in Ecclesia apparent gloriosi.
2 Samuel 16:17Ad quem Absalom: Hæc est, inquit, gratia tua ad amicum tuum? quare non ivisti cum amico tuo?
2 Samuel 19:30Responditque Miphiboseth regi: Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam.
1 Chronicles 12:38Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israël: sed et omnes reliqui ex Israël uno corde erant, ut rex fieret David.