Genesis 39:7
Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait: Dormi mecum. + 39.7 Post multos itaque dies injecit domina, etc. GREG. lib. XXX Moral., cap. 19 Qui mundi successibus elevatus, etc., usque ad quia enim voluptas ex prosperitate nascitur, ejusdem consideratione feriatur. Injecit domina sua, etc. ISID. Hæc figura est Synagogæ, etc., usque ad ubi enim veluti puniendus descenderat, inde alios liberavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 6:2videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. + 6.2 Videntes filii Dei, etc. STRAB. Filii Seth religiosi intelliguntur per filios Dei, qui victi concupiscentia, ex filiabus hominum, id est ex stirpe Cain, uxores acceperunt, et viros potentes genuerunt, immensos scilicet corporibus, superbos viribus, inconditos moribus, qui gigantes appellantur. Non est incredibile ab hominibus, non ab angelis, vel quibusdam dæmonibus qui mulieribus sunt improbi, ejusmodi homines esse procreatos, quia et post diluvium corpora non solum virorum, sed et mulierum incredibili magnitudine exstiterunt.
Job 31:1[Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. + 31.1 Pepigi fœdus cum oculis meis. GREG. in Job., l. 21. Nunc proprias per ordinem virtutes enumerat, sic vitæ suæ historiam texens ut perrarum aliquid, quod allegorice possit intelligi, interserat. Pepigi fœdus cum oculis meis. Ut enim cogitationes cordis, etc., usque ad Non debent intueri quæ non licet concupisci.
Proverbs 2:16Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos, + 2.16 Ut eruaris a muliere. Pendet hic versus, etc., usque ad: et ipsi sunt jacula.
Proverbs 6:26pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
Proverbs 7:15idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi.
Ezekiel 16:25Ad omne caput viæ ædificasti signum prostitutionis tuæ, et abominabilem fecisti decorem tuum: et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas: