The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 4 › Genesis 4:13

Genesis 4:13

Dixitque Cain ad Dominum: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. + 4.13 Major est iniquitas mea. ISID. Peccata peccatis adjiciens desperat, nec credit se veniam posse adipisci, quod est blasphemia in Spiritum sanctum, quæ non remittitur in hoc sæculo nec in futuro: quia putat Deum aut nolle dimittere, aut non posse, tanquam aut omnia non possit, aut invideat saluti. Non Deum sibi iratum grave putat, sed timet ne inveniatur et occidatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Cain said unto the LORD, My punishment is greater than I can bear.

In Context

12Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram. + 4.12 Cum operatus, etc. Ad vocem, non ad intellectum fit relatio, quia aliter hic terra, aliter supra accipitur: ibi pro Ecclesia, hic pro operatione terrena quam adhuc Judæus exercet; id est carnalis circumcisio, pascha, sabbatum, et similia quæ habent occultam virtutem intelligendæ gratiæ Dei, sed non dant Judæis fructum nolentibus transire ad Christum. Potest in terra caro Christi intelligi, in qua salutem nostram Judæi crucifigendo sunt operati. Mortuus est enim propter dilicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram: quem quia negaverunt, justificati non sunt. Vagus et profugus, etc. ISID. Dispersus in gentibus, profugus a Hierusalem. LXX: gemens et tremens. Gemens, dolore amissi regni; tremens, multitudine Christiani populi, ne occidaris. Major est iniquitas mea, etc. Culpam exaggerat, sed superbe confitetur, nec veniam flagitat.

14Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me. + 4.14 Omnis igitur qui invenerit me, etc. STRAB. Quia ex tremore corporis et agitatione furiosæ mentis, quicunque invenerit me, cognoscet me reum mortis.

Read all of Genesis 4

Cross References

Job 15:22Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. + 15.22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad: quia dum feriri se undique credit insidiis, salute desperata semper ad nequitiam crescit.

Revelation 16:9et æstuaverunt homines æstu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt pœnitentiam ut darent illi gloriam. + 16.9 Et æstuaverunt. Vel afflicti afficient tortores æstu iracundiæ, dum invenientur inseparabiles, et sic æstuaverunt invidia et ira. Neque egerunt. Interius pœnitentes dolebant, extra confiteri non audebant.

Revelation 16:21Et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines: et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis: quoniam magna facta est vehementer. + 16.21 Talentum. Talenti genera sunt tria: magnum, centum et viginti librarum; medium, septuaginta duarum, minus quinquaginta. De medio hic dicit, quia peccatores in septuaginta duabus linguis non effugient hanc vindictam. Et blasphemaverunt. Id est, in inferno positi, quamvis sciant se pro merito puniri, dolebunt tamen quod Deus tantam potentiam habet quod plagas eis inferat, et est blasphemia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 4:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 4:12Genesis 4Genesis 4:14 →