Genesis 4:12
Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram. + 4.12 Cum operatus, etc. Ad vocem, non ad intellectum fit relatio, quia aliter hic terra, aliter supra accipitur: ibi pro Ecclesia, hic pro operatione terrena quam adhuc Judæus exercet; id est carnalis circumcisio, pascha, sabbatum, et similia quæ habent occultam virtutem intelligendæ gratiæ Dei, sed non dant Judæis fructum nolentibus transire ad Christum. Potest in terra caro Christi intelligi, in qua salutem nostram Judæi crucifigendo sunt operati. Mortuus est enim propter dilicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram: quem quia negaverunt, justificati non sunt. Vagus et profugus, etc. ISID. Dispersus in gentibus, profugus a Hierusalem. LXX: gemens et tremens. Gemens, dolore amissi regni; tremens, multitudine Christiani populi, ne occidaris. Major est iniquitas mea, etc. Culpam exaggerat, sed superbe confitetur, nec veniam flagitat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 3:17Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. + 3.17 Maledicta terra, etc. AUG. ibid., c. 38 Hos esse labores humani generis in terra nemo ignorat, et quod non esset, si felicitas quæ erat in paradiso teneretur indubitanter constat. STRAB. Terra maledicitur, non Adam, ut cuncti propter quos hæc scripta sunt terrerentur, ne similia facientes, simili pœna plecterentur. Ipse vero Cain, quia primæ prævaricationi fratricidium addidit, maledicitur cum dicitur: Maledictus eris super terram, etc. AUG. Terræ maledixit, non aquis, quia homo de fructu terræ contra vetitum manducavit, non de aquis bibit, et in aquis erat peccatum abluendum de fructu terræ contractum. Animalia quoque terrestria plus maledictionis habent quam aquatilia, quia plus vivunt de maledicta terra. Inde Christus post resurrectionem de pisce manducavit, non de terrestri animali. Maledicta terra in opere tuo. GREG., Moral. lib. 4, c. 5, 6 Deus maledicit homini peccanti, etc., usque ad et duos quinquagenarios flamma combussit. In laboribus, etc. RAB. Spinæ antea erant, sed non ut laborem homini inferrent: cui post peccatum fuerunt ad laborem et afflictionem, sicut serpentes et quæcunque noxia, ante innoxia. Et notandum quod Adæ extrinseca pœna imponitur: Maledicta terra in opere tuo; mulieri vero intrinseca, cum dicitur: Multiplicabo ærumnas tuas, etc., quia seducta seduxit virum.
Leviticus 26:20Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt.
Deuteronomy 28:23Sit cælum, quod supra te est, æneum: et terra, quam calcas, ferrea. + 28.23 Sit cœlum. Elementa, quibus fructus nutriuntur, comparat durissimis metallis, quia peccata hominum commutant ordinem rerum, et quæ ad solatium condita sunt humano generi, unde: Pugnavit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Cœlum est æneum prævaricatoribus legis, cum nullam a sanctis doctoribus merentur clementiam, sed durissimam disciplinam, quoniam ipsi non cor carneum et mollem animum, sed lapideum habent et ferreum. Sicut duro populo lex in lapide dabatur, ut ex munere acceptor figuraretur.
Proverbs 28:17Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.
Hosea 9:17Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.]