The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 4 › Genesis 4:15

Genesis 4:15

Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. + 4.15 Nequaquam ita fiet. Id est, non morieris cito sicut tu vis, pro remedio tui cruciatus, sed punietur impersonaliter: id est, punitio fiet de te septuplum, quia vives in cruciatu usque ad septimam generationem, in qua a Lamech occideris; ergo omnis qui occiderit, subaudi, liberabit te ab illo cruciatu malæ conscientiæ. Hic sensus evidentius patet. Secundum 70. Omnis qui occiderit Cain septem vindictas exsolvet, id est, quicunque te in septima generatione occiderit, exsolvet te a cruciatu per mortem, qui usque ad tempus illud reservandus es in vita, tantum ad pœnam, quæ pœna cito finiretur, si cito interfectus esses. Ita qui Judæos visibili morte puniret, septem vindictas ab eis auferret, quibus obligati sunt propter reatum occisi Christi, quia miserias et dispersiones eorum leviaret quas patiuntur. Omnis qui occiderit Cain, etc. LXX: Septem vindictas exsolvet. Aquila, septempliciter; Symmachus, septuplum; Theodotion, per hebdomadem interpretantur, in quo significatur quia diu et perfecte punietur, ne quis homicidium audeat iterare. Qui occiderit Cain, etc. HIERON., epist. ad Damas. Si quis te interfecerit septuplum punietur, id est, gravissima ultione punietur: non debuit homo occidere eum cui Deus reservavit vitam, vel ad pœnam ipsius, vel ad correctionem aliorum. Sed omnis qui occiderit Cain. ISID., ubi supra. Per eclipsim legendum, etc., usque ad et impletur illud: Disperge illos in virtute tua Psal. 53. HIER., ubi supra. Quod Aquila posuit septempliciter, etc., usque ad et absolvi mereretur. Posuitque Dominus Cain signum, etc. ISID., Quæst. in Gen., tom. 5 Cum omnes gentes a Romanis subjugatæ transierunt in ritus eorum, gens Judæa, sive sub gentibus sive sub Christianis regibus, non reliquit signum circumcisionis, et carnalis observantiæ, etc., usque ad ubi plantatus est paradisus. Habitavit in terra ad orientalem plagam Eden. HIER., ubi supra. LXX: Habitavit in terra Naid , in Hebræo nod dicitur, id est, instabilis et fluctuans, et incertæ sedis. Non est terra Naid, ut vulgus nostrum putat, sed expletur sententia Domini, dum huc atque illuc profugus aberrat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said unto him, Therefore whosoever slayeth Cain, vengeance shall be taken on him sevenfold. And the LORD set a mark upon Cain, lest any finding him should kill him.

In Context

14Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me. + 4.14 Omnis igitur qui invenerit me, etc. STRAB. Quia ex tremore corporis et agitatione furiosæ mentis, quicunque invenerit me, cognoscet me reum mortis.

16Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.

Read all of Genesis 4

Cross References

Leviticus 26:18Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra, + 26.18 Addam correptionem. LXX: Et apponam castigare vos septies, etc. Etiam hic superfluum est. Septies autem pro omni numero est accipiendum.

Leviticus 26:24ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra,

1 Kings 16:7Cum autem in manu Jehu filii Hanani prophetæ verbum Domini factum esset contra Baasa, et contra domum ejus, et contra omne malum quod fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Jeroboam: ob hanc causam occidit eum, hoc est, Jehu filium Hanani prophetam.

Psalms 79:12Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. 1

Ezekiel 9:4et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus.

Hosea 1:4Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israël.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 4:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 4:14Genesis 4Genesis 4:16 →