The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 26 › Leviticus 26:18

Leviticus 26:18

Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra, + 26.18 Addam correptionem. LXX: Et apponam castigare vos septies, etc. Etiam hic superfluum est. Septies autem pro omni numero est accipiendum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if ye will not yet for all this hearken unto me, then I will punish you seven times more for your sins.

In Context

17Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos: fugietis, nemine persequente. + 26.17 Fugietis, nemine. ID. Quia gentiles non persequentur ad expellendum, sed festinantes salutem eorum, secundum illud: Sequor autem, si quomodo comprehendam Philip. 3.. Sin autem. ID. Hujusmodi distinctionibus frequenter utitur, etc., usque ad plenam et integram vindictam significat.

19et conteram superbiam duritiæ vestræ. Daboque vobis cælum desuper sicut ferrum, et terram æneam. + 26.19 Et conteram superbiam duritiæ vestræ. Quia dicitis: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus unquam Joan. 3.: ideo gentibus servietis.

Read all of Leviticus 26

Cross References

Exodus 9:14Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra.

Leviticus 26:24ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra,

1 Samuel 2:5Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quæ multos habebat filios, infirmata est. + 2.5 Saturati prius pro panibus. Repleti prius Judæi, scilicet mysteriis eloquiorum pro panibus se locaverunt, id est, separaverunt a Deo: vel a propriis sedibus evulserunt, ne reciperent Evangelium agens de pane qui de cœlo descendit. Repleti iidem, qui et potentes, id est Isrælitæ quibus credita sunt eloquia Dei, sed ancillæ filii, minorati sunt, qui se subtraxerunt, nec in Salvatorem crediderunt, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis tantum terrena senserunt. Gentes autem quibus non est data lex, postquam per Novum Testamentum ad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed cœlestia sapuerunt. In Græco ita: Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Et famelici. Id est, gentiles prius egentes, panem verbi Dei jam gustant, quoniam suavis est. Tandiu pasti sunt scientia Dei. Sterilis peperit. In septenario universitas Ecclesiæ designatur, unde et Joannes scribit septem ecclesiis, ad unius plenitudinem se scribere ostendens; unde: Sapientia ædificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem Prov. 9.. Sterilis erat in gentibus Ecclesia, antequam iste fetus quem cernimus oriretur. Cernimus etiam terrenam Jerusalem fecundam, nunc infirmatam: quia quicunque in ea filii liberi erant virtutis ejus: nunc vero ibi quoniam littera est, spiritus non est: amissa virtute infirmata est. RAB. Plurimos in Hebræo et in LXX habetur septem. Judæi dicunt, quod nato Samuele, mortuus est primogenitus filius Phenennæ: et singulis Annæ nascentibus filiis, singuli Phenennæ sunt mortui. Sed Phenenna habuit septem: Anna vero quinque. Sed Hebræi duos filios Samuelis annumerant Annæ filiis. ID. Sterilem, etc., usque ad hac ejus paupertate ditati sumus.

Proverbs 24:16Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum. + 24.16 Septies enim cadet. Justus dicitur, et cadere, etc., usque ad sic peccato assentiunt ut non pœniteant.

Jeremiah 14:4Propter terræ vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolæ: operuerunt capita sua. + 14.4 Agricolæ. Quorum unus ait: Dei agricultura estis I Cor. 3.. Et alibi: Dei cooperatores sumus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 26:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 26:17Leviticus 26Leviticus 26:19 →