bible.software › Genesis › Genesis 4 › Genesis 4:18
Genesis 4:18
Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech. + 4.18 Porro Enoch, etc. HIERON. Non de omnibus his certa mysteria exsculpuntur, nec invenirentur, nisi prius quædam radices historiæ jacerentur; nec de ramis arborum fructus legeres, nisi truncos antea plantasses.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And unto Enoch was born Irad: and Irad begat Mehujael: and Mehujael begat Methusael: and Methusael begat Lamech.
In Context
17Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. + 4.17 Cognovit autem Cain uxorem suam. ISID., ibid. Figurate progenies impiorum, in ipsa mundi origine fundamentum quærens, in hac vita civitatem exstruxit quam vocavit Henoch, quod interpretatur dedicatio, quia in primordiis dedicant, dum in hac vita quæ ante est, radicem cordis plantant, ut hic ad votum floreant, et a futura gloria arescant. Abraham vero in casulis habitabat, quia sancti hospites et peregrinos se esse cognoscunt, exspectantes civitatem habentem fundamentum cujus artifex Deus est. Et ædificavit civitatem, etc. AUG., lib. XV de Civitate, cap. 8, tom. 7 Quæritur quibus adjutoribus eam ædificaverit, si plures homines non fuerint quam Scriptura dicit. Sed sciendum est multo plures fuisse tunc, quia diu vivendo plures poterant generare. Nec mirum, cum filii Isræl per quadringentos annos sic multiplicati leguntur, ut non possit numerari exercitus.
19Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. + 4.19 Qui accepit duas uxores, etc. ISID., ut supra. Notandum quod generationes ab Adam per Cain undenario terminantur, in quo transgressio signatur. Lamech namque septimus est, cui tres filii et una filia adduntur, ut undenarius impleatur, per quem peccatum significatur: nam et a femina clauditur generatio, quæ initium peccati fuit, per quod voluptas carnis, quæ resistit spiritui. Unde Nœma vocatur, id est, voluptas. In hac progenie Lamech primus contra morem, contra naturam, per bigamiam adulterium commisit.
Read all of Genesis 4
Cross References
Genesis 5:21Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
Genesis 36:2Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi:
This Verse In Other Editions
Study Genesis 4:18