The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 4 › Genesis 4:17

Genesis 4:17

Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch: et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. + 4.17 Cognovit autem Cain uxorem suam. ISID., ibid. Figurate progenies impiorum, in ipsa mundi origine fundamentum quærens, in hac vita civitatem exstruxit quam vocavit Henoch, quod interpretatur dedicatio, quia in primordiis dedicant, dum in hac vita quæ ante est, radicem cordis plantant, ut hic ad votum floreant, et a futura gloria arescant. Abraham vero in casulis habitabat, quia sancti hospites et peregrinos se esse cognoscunt, exspectantes civitatem habentem fundamentum cujus artifex Deus est. Et ædificavit civitatem, etc. AUG., lib. XV de Civitate, cap. 8, tom. 7 Quæritur quibus adjutoribus eam ædificaverit, si plures homines non fuerint quam Scriptura dicit. Sed sciendum est multo plures fuisse tunc, quia diu vivendo plures poterant generare. Nec mirum, cum filii Isræl per quadringentos annos sic multiplicati leguntur, ut non possit numerari exercitus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Cain knew his wife; and she conceived, and bare Enoch: and he builded a city, and called the name of the city, after the name of his son, Enoch.

In Context

16Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.

18Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech. + 4.18 Porro Enoch, etc. HIERON. Non de omnibus his certa mysteria exsculpuntur, nec invenirentur, nisi prius quædam radices historiæ jacerentur; nec de ramis arborum fructus legeres, nisi truncos antea plantasses.

Read all of Genesis 4

Cross References

Genesis 5:22Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.

2 Samuel 18:18Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis: dixerat enim: Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem.

Psalms 49:12Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus. + 49.12 Si esuriero, non. Ibid. Si hæc datis forsitan esurire putatis, quod est insania? 1

Daniel 4:30Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abjectus est, et fœnum ut bos comedit, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec capilli ejus in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues ejus quasi avium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 4:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 4:16Genesis 4Genesis 4:18 →