Genesis 4:19
Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. + 4.19 Qui accepit duas uxores, etc. ISID., ut supra. Notandum quod generationes ab Adam per Cain undenario terminantur, in quo transgressio signatur. Lamech namque septimus est, cui tres filii et una filia adduntur, ut undenarius impleatur, per quem peccatum significatur: nam et a femina clauditur generatio, quæ initium peccati fuit, per quod voluptas carnis, quæ resistit spiritui. Unde Nœma vocatur, id est, voluptas. In hac progenie Lamech primus contra morem, contra naturam, per bigamiam adulterium commisit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Lamech took unto him two wives: the name of the one was Adah, and the name of the other Zillah.
In Context
Cross References
Genesis 2:24Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una.
Matthew 19:4Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit: + 19.4 Et feminam. Non ait feminas, ut unum conjugium sit non plura, quod ex repudio priorum quærebatur.