The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 4 › Genesis 4:20

Genesis 4:20

Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. + 4.20 Genuitque Ada Jabel, etc. HIER. in quæst. Hebr. De bigamia nascitur Jabel habitans in tentoriis, quæ mutabilia instabilitatem eorum figurant, qui circumferuntur omni vento doctrinæ. Nascitur et Tubal, qui inventor musicæ, etc., usque ad sicut Jabel, Tubal et Tubalcain.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Adah bare Jabal: he was the father of such as dwell in tents, and of such as have cattle.

In Context

19Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. + 4.19 Qui accepit duas uxores, etc. ISID., ut supra. Notandum quod generationes ab Adam per Cain undenario terminantur, in quo transgressio signatur. Lamech namque septimus est, cui tres filii et una filia adduntur, ut undenarius impleatur, per quem peccatum significatur: nam et a femina clauditur generatio, quæ initium peccati fuit, per quod voluptas carnis, quæ resistit spiritui. Unde Nœma vocatur, id est, voluptas. In hac progenie Lamech primus contra morem, contra naturam, per bigamiam adulterium commisit.

21Et nomen fratris ejus Jubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo. + 4.21 Et nomen fratris ejus Jubal. RAB. Hunc scribit Josephus musicam scripsisse in duabus columnis, una lapidea, altera latericia, quarum altera non dissolveretur diluvio, altera quæ non solveretur incendio: quæ duo judicia Adam ventura prædixerat.

Read all of Genesis 4

Cross References

Genesis 4:2Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. + 4.2 Fuit autem Abel, etc. In quo significatur qui de terrena inhabitatione lugent. Abel namque luctus interpretatur, vel vapor, quia luctus fuit parentibus vel tanquam vapor cito disparuit.

Genesis 25:27Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. + 25.27 Factus est Esau, etc. GREG. Eorum vitam significat, qui exterioribus voluptatibus fusi carnem sequuntur. Agricola quoque dicitur, quia amatores sæculi tanto colunt exteriora quanto interiora sua inculta relinquunt. Simplex. GREG. Quia curis exterioribus spargi refugiunt simplices, cogitatione et conscientiæ habitatione consistunt. Habitat enim in tabernaculis, qui se intra mentis secreta constringit, ne dum ad multa foris inhiat, a seipso cogitatione alienatus recedat.

1 Chronicles 4:4Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa: isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem. + 4.4 Gedor et Ezer. ID. Loca sunt a filiis Ur possessa; sed mirum quod hic dicitur Ur pater Bethlehem, cum superius Salma dictus sit pater ejus, nisi forte patrem hic appellet parentem, quia Hur fuit pater Salma qui fuit pater Bethlehem.

John 8:44Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. + 8.44 Vos ex patre, etc. Ecce jam determinat quis sit pater eorum, cujus filii sunt non nascendo, ut Manichæi dicunt, sed imitando; unde et Judæis dicitur: Pater tuus Amorrhæus est, mater tua Cethæa Ezech. 16.. Et desideria. Ideo filii diaboli quia desideria patris vestri vultis facere, et occidere me in carne, quia non potestis in mente. Ille homicida. Nota homicidam non solum qui ferro, sed etiam qui verbo occidit, ut diabolus primos parentes, unde in psalmo: Lingua eorum gladius acutus Psal. 56.. Et in veritate non stetit. Quare non stetit? Quia non est in eo veritas. Id est, Verbum et sapientia Patris. Cum dicitur, in Christo est veritas, ita dicitur, ut ipse sit veritas. Si ergo diabolus stetisset in veritate, in Christo stetisset, sed non stetit in ea, quia non est ipsa in eo. Ex propriis loquitur, quia mendax est. Et hoc non sufficit, quia et homo mendax est qui non habet de proprio, sed ab alieno cœpit, id est a diabolo, ideo addidit: Et pater ipsius. Scilicet mendacii quod invenit. Ex propriis. Quia non aliunde habet, sed a se postquam cecidit a veritate; unde subditur esse pater mendacii quod ex se genuit, ut Deus ex se veritatem.

Hebrews 11:9Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 4:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 4:19Genesis 4Genesis 4:21 →