The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 11 › Hebrews 11:9

Hebrews 11:9

Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

By faith he sojourned in the land of promise, as in a strange country, dwelling in tabernacles with Isaac and Jacob, the heirs with him of the same promise:

In Context

8Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret. + 11.8 Fide qui vivit. Hic ad patres Judæorum descendit et ostendit in eis, sicut in prioribus, omnem justitiam ex fide habuisse originem. Et ponit exemplum de Abraham. Obedivit, Deo dicenti sibi: «Exi de terra tua, et de cognatione tua.» Hoc jam fecerat. Hoc enim dictum est jam egresso de terra Chaldæorum, et jam constituto in Mesopotamia. Non ergo Dominus corpus, sed animum a terra sua avertit, ne velit reverti. Non enim exierat inde animo, sed redeundi tenebatur desiderio; quod desiderium Deo jubente ac juvante, et illo obediente fuerat amputandum.

10Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus.

Read all of Hebrews 11

Cross References

Genesis 13:3Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, + 13.3 In Bethel, etc. Est autem Bethel civitatula in duodecimo lapide ab Helia ad dexteram euntibus Neapolim: quæ prius Luza, id est Amygdalus, vocabatur, in tribu Benjamin: Hai vero in tribu Juda separata sacerdotibus; Bethel, domus Dei; Hai, oculus vel fons: bene ergo tabernaculum inter Bethel et Hai figens, altare Domino ædificavit, quia sancti a mundi principe et sæculi voluptatibus recedentes, abluti sancto fonte baptismi, cursum præsentis vitæ considerate ducentes, et hostiam laudis et boni operis super altare fidei Deo exhibentes, ad domum Dei, id est ad cœlestem Hierusalem, feliciter tendunt.

Genesis 17:8Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. + 17.8 Daboque tibi et semini tuo.

Genesis 18:6Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. + 18.6 Tria sata. Hæc in typum Ecclesiæ dicuntur, quæ de tribus mundi partibus in unitatem fidei congregata est, et quasi panis sine fermento igne Spiritus sancti decocta est. STRAB. Satum genus est mensuræ. Tria sata tres filios Nœ significant, ex quibus omne genus hominum disseminatum est. Significatur ergo Ecclesia, vel evangelica doctrina per totum mundum disseminanda, et in tribus mundi partibus, Asia, Africa et Europa, multiplicanda. Tria sata, de quibus Sara subcinericios panes facit, tres filios significant Nœ, ex quibus omne genus hominum natum est: qui divinæ Trinitati credentes aqua baptismatis per Saram, id est Ecclesiam, conspersi sunt, et in unum panem corporis Christi redacti. Hæc sunt tria sata farinæ, quæ mulier in Evangelio fermentavit: azymi sunt panes, quia sine fermento malitiæ, et angore [ Al., rancore] nequitiæ, et fervore perversæ doctrinæ, oportet esse credentium unitatem. Subcinericios. Subcinericii sunt, ut per pœnitentiam delictorum Spiritus sancti vapore decocti, esca Deo acceptabilis efficiantur.

Genesis 21:34Et fuit colonus terræ Palæstinorum diebus multis.

Genesis 25:27Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. + 25.27 Factus est Esau, etc. GREG. Eorum vitam significat, qui exterioribus voluptatibus fusi carnem sequuntur. Agricola quoque dicitur, quia amatores sæculi tanto colunt exteriora quanto interiora sua inculta relinquunt. Simplex. GREG. Quia curis exterioribus spargi refugiunt simplices, cogitatione et conscientiæ habitatione consistunt. Habitat enim in tabernaculis, qui se intra mentis secreta constringit, ne dum ad multa foris inhiat, a seipso cogitatione alienatus recedat.

Genesis 28:4Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te: ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 11:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 11:8Hebrews 11Hebrews 11:10 →