The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 18 › Numbers 18:12

Numbers 18:12

Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. + 18.12 Omnem medullam, etc. ORIG. Ostendimus mandatum de primitiis frugum, etc., usque ad unde per angelum videtur quasi primitiæ Deo oblatus. Christus est primitiæ primitiarum. Cornelius primitiæ gentium. Alii primitiæ Ecclesiarum, sicut quidam primitiæ Asiæ, alii Achaiæ. ORIG. Aderit unusquisque angelorum, etc., usque ad quæ non angeli vel principis, sed Dei portio est. ID. Offerunt ergo angeli ex nobis primitias, etc., usque ad ut quærant quæ sursum sunt, non quæ super terram. ID. Offerunt angeli primitias, etc., usque ad alius princeps multorum esse ponitur, alius principatui subjectus. ID. Agri angelorum corda nostra sunt, quisque eorum ex agro quem colit offert primitias Domino. ID. Sicut Christus Rex regum, etc., usque ad sufficeret nobis hæc gratia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

All the best of the oil, and all the best of the wine, and of the wheat, the firstfruits of them which they shall offer unto the LORD, them have I given thee.

In Context

11Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israël, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo: qui mundus est in domo tua, vescetur eis.

13Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. + 18.13 Universa frugum. AUG., quæst. 32 in Num. Primogenita omnia, etc., usque ad quæ primitus sumebantur.

Read all of Numbers 18

Cross References

Exodus 23:19Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. + 23.19 Non coques hædum, etc. AUG., quæst. 90 in Exod. Quomodo intelligatur, ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri, etc., usque ad postea vero passi sunt non agni in lacte, sed arietes in grege. STRAB. Moraliter. Hædus, id est peccator, non est in lacte matris coquendus, id est blanditiis dissolvendus, sed aspere increpandus et redarguendus.

Leviticus 2:12Primitias tantum eorum offeretis ac munera: super altare vero non imponentur in odorem suavitatis.

Leviticus 23:17ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini. + 23.17 Habitaculis vestris, etc. Quia est habitaculum præcipuum, de quo dicitur: Beati qui habitunt in domo tua, Domine Psal. 82.. Et alibi: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem, etc. Psal. 26.. Panes primitiarum. Primus enim Dominus Evangelium cum lege perfecit et docuit. Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: Ego autem dico vobis: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio Matth. 5.: hinc enim legem conjunxit Evangelio. Hinc Lucas ait: Quæ cœpit Jesus facere et docere, etc. Act. 1.. De duabus decimis, etc. De doctrina scilicet, quæ perfectam divinitatem et perfectam humanitatem docet, nec aliter possunt coqui nisi per talem doctrinam.

Numbers 15:19et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino

Deuteronomy 26:2tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus:

2 Chronicles 31:5Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israël frumenti, vini, et olei: mellis quoque, et omnium quæ gignit humus, decimas obtulerunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 18:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 18:11Numbers 18Numbers 18:13 →