Nehemiah 13:6
In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem. + 13.6 In omnibus his. BED., ibid. Hæc sententia, etc., usque ad quæ reversus Nehemias mox exstirpavit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:1Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit. + 32.1 Fac nobis, etc. Deos pluraliter, cum unus tantum vitulus factus sit, ad similitudinem scilicet bovis Apis, quem in Ægypto coluerunt; sed qui idololatriam colit, omnibus vitiis subjicit se, et quasi tot diis et dæmonibus quot vitiis servit.
Ezra 6:22Et fecerunt solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia, quoniam lætificaverat eos Dominus, et converterat cor regis Assur ad eos, ut adjuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israël. + 6.22 Et fecerunt solemnitatem. ID., ibid. Potest hoc in loco celebratio paschæ ad tempus nostræ resurrectionis typice referri, etc., usque ad cujus nobis septilormem Propheta gratiam commendat. Septem diebus. Quia per omne sæculi tempus in sinceritate et veritate, imo in omnibus bonorum victimis et holocaustis vita ducenda est: quia Christus paschali tempore transitorie mortem gustavit, sed æterna resurrectionis virtute devicit. In lætitia. Hæc est enim maxima nunc et in futuro justorum lætitia, perfectum esse opus justitiæ vel Ecclesiæ, conversis etiam gentilibus, qui olim resistebant et ad adjuvandum ejus statum, confirmandam Christianæ religionis pacem per mundum.
Nehemiah 2:5et dixi ad regem: Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Judæam ad civitatem sepulchri patris mei, et ædificabo eam. + 2.5 Si videtur, etc. ID., ibid. Sicut per Cyrum primum Persarum regem Christus significatur, etc., usque ad de qua tota prophetæ sententia plenissime, prout potui, in libro temporum edisserere curavi.
Nehemiah 5:14A die autem illa, qua præceperat rex mihi ut essem dux in terra Juda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas quæ ducibus debebantur non comedimus. + 5.14 Per annos duodecim. BEDA, ubi supra. Hoc exponit Apostolus, dicens: Quia statuit Dominus eos qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere: ego autem nullo horum usus sum I Cor. 9.. Duodecim autem annis Nehemias cum fratribus suis ita in ducatu vivebant, ut annonas quæ ducibus debebantur, non comederent: insinuans evangelicum opus esse in regimine plebis, opus rectoris notabiliter circa Ecclesiam exercere, et a subditis commodum terrenum non quærere.