The Bible Software
bible.software › Job › Job 5 › Job 5:20

Job 5:20

In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii. + 5.20 In fame. Ibid. Enumerat mala præsentis vitæ et adjutoria Dei. Fames mentis est silentium verbi Dei: quo subtracto, tentatio carnis invalescit, quæ est bellum. Sed Deus etiam in fame a morte animam eripit, quia verbo suo reficit. Et in bello. Contra tentationes carnis fortes facit. Sed talis factus aliquando detractiones metuit, unde addit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In famine he shall redeem thee from death: and in war from the power of the sword.

In Context

19In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum. + 5.19 In sex tribulationibus. Ibid. Senario, quem septimus sequitur, præsentis vitæ operatio et discursus signatur: quia, sexto die Deus omnia perficiens, hominem condidit, et septima quievit, qui non habet vesperam, id est, finem; in septima ergo tribulatione liberat, ne in septima malum attingat: quia hic paterne erudiens atterit, sed in die judicii a verbere abscondit.

21A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. + 5.21 A flagello linguæ. Id est, ab exprobratione contumeliæ, propter quam irrisus a bono cessat; unde David: Et a verbo aspero. Ab hac sanctus absconditur, quia, dum hic laudem non quærit, nec contumelias sentit; sed, quia post hæc aliquis cruciatus corporum timet, sequitur: Et non timebis calamitatem. Id est, persecutionis: sed, quia talis in terrore judicii futuri securitatem sibi parat, subdit:

Read all of Job 5

Cross References

1 Kings 17:6Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente.

Psalms 33:19Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. + 33.19 Juxta est Dominus. Liberavit: nam pronus est ad hoc, quia juxta est; vel, est allusio ad clamorem. 1

Psalms 49:7Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. + 49.7 Audi, populus meus, etc. CASS. Vox Christi, ut, relictis sacrificiis pecudum, fiat sacrificium laudis. AUG. Vel, repetit sub alio verbo, Audi sicut Isræl, id est, sicut videns Deum, et Testificabor, hæc, scilicet, Deus tuus ego sum. Deus tuus. AUG. Prius dicit simpliciter: Sum Deus. Et postea dicit: Sum Deus tuus. Quasi diceret: Etsi non sum Deus tuus, tamen sum Deus. Bono enim meo sum Deus, malo autem tuo non sum Deus tuus. Sum. CASS. Esse est proprium Deitatis. Audi, Isræl. Ibid. Quasi diceret: Si es Isræl, id est, si me vides, audire non negligis. Deus ille generalis, Deus tuus proprie. 1

Psalms 144:10Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. + 144.10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua. AUG. Laudent sicut ea quæ non habent sensum laudandi, qui sunt materia laudis: quia dum inquiris, invenis magnam vim in eis, quæ a Deo. Et sancti tui. CAS. Omne quod est confitetur vel per se, vel per rationales creaturas. Vel sancti, id est, angeli et homines. Hoc de sanctitate: ipsa est enim sanctitas Dei, ut ei sancti debeant confiteri. 1

Isaiah 33:16Iste in excelsis habitabit; munimenta saxorum sublimitas ejus: panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.

Hosea 13:14De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Job 5:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 5:19Job 5Job 5:21 →