Genesis 41:39
Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 41:25Respondit Joseph: Somnium regis unum est: quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni.
Genesis 41:33Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti: + 41.33 Nunc ergo, etc. Hoc tempore gratiæ videmus impletum: quia abundante doctrina apostolica, septiformi Spiritu ministrata, divina dispositione per singulas urbes episcopi et doctores ordinati sunt, qui abundantia doctrinæ divinitus sibi collatæ libros sanctos scripserunt, quibus abundante fame verbi, et deficientibus doctoribus, indigentiam nostram reficeremus.
Proverbs 12:8Doctrina sua noscetur vir; qui autem vanus et excors est patebit contemptui.