The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 41 › Genesis 41:40

Genesis 41:40

Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te præcedam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou shalt be over my house, and according unto thy word shall all my people be ruled: only in the throne will I be greater than thou.

In Context

39Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero?

41Dixitque rursus Pharao ad Joseph: Ecce, constitui te super universam terram Ægypti. + 41.41 Dixitque rursus Pharao, etc. ISID. Allegorice. Joseph, qui typum Christi gerebat, currum meruit, et præco præconavit ante eum, et constituit eum Pharao super universam terram Ægypti: et Dominus noster, postquam distractus est a Juda, sicut Joseph a fratribus et de inferni carcere surrexit, ascendit currum cœlestis regni, de quo dicitur psalmo LXVII: Currus Dei decem millibus multiplex; et accepit potestatem prædicandi et judicandi a Patre. Unde Phil. 2: Dedit ei nomen quod est super omne nomen, etc. Accepit quoque annulum, id est, pontificatum fidei, quo credentium animæ salutis signo signantur, frontibusque et cordibus nostris per signum crucis figura æterni regis imprimitur. Induitur stola byssina, id est, carne sancta bysso splendidiore, et stola immortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est, intellectum bonum. Præco antecedit eum, id est, Joannes Baptista, qui ait Matth. 3: Parate viam Domini. Habebit et alium præconem, quia veniet in tuba angeli. Ecce constitui te super universam terram Ægypti, etc. Joseph de carcere eductus, super Ægyptum constituitur; et Christus resurgens accepit nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur Philipp. 2.

Read all of Genesis 41

Cross References

Genesis 45:8Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti.

1 Samuel 10:1Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus: et deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem. + 10.1 Tulit autem. Lenticula vas fictile quadrangulum, in latere habens foramen per quod fragilitas regni designatur.

Esther 10:3et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent.

Psalms 2:12Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. + 2.12 Nequando irascatur. Ibid. Dubitatio non secundum prophetam, sed secundum ipsos, qui cum dubitatione cogitant iram Dei. De via justa, id est, Christo sublati, vel de bona operatione. 1

Proverbs 22:29Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.] + 22.29 Vidisti virum velocem in opere suo? coram. Quemcunque velocem videris in opere suo, etc., usque ad quorum cavit errorem esse ponendum.

Daniel 5:29Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus: et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 41:40

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 41:39Genesis 41Genesis 41:41 →