The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 41 › Genesis 41:42

Genesis 41:42

Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Pharaoh took off his ring from his hand, and put it upon Joseph’s hand, and arrayed him in vestures of fine linen, and put a gold chain about his neck;

In Context

41Dixitque rursus Pharao ad Joseph: Ecce, constitui te super universam terram Ægypti. + 41.41 Dixitque rursus Pharao, etc. ISID. Allegorice. Joseph, qui typum Christi gerebat, currum meruit, et præco præconavit ante eum, et constituit eum Pharao super universam terram Ægypti: et Dominus noster, postquam distractus est a Juda, sicut Joseph a fratribus et de inferni carcere surrexit, ascendit currum cœlestis regni, de quo dicitur psalmo LXVII: Currus Dei decem millibus multiplex; et accepit potestatem prædicandi et judicandi a Patre. Unde Phil. 2: Dedit ei nomen quod est super omne nomen, etc. Accepit quoque annulum, id est, pontificatum fidei, quo credentium animæ salutis signo signantur, frontibusque et cordibus nostris per signum crucis figura æterni regis imprimitur. Induitur stola byssina, id est, carne sancta bysso splendidiore, et stola immortalitatis. Accepit quoque torquem auream, id est, intellectum bonum. Præco antecedit eum, id est, Joannes Baptista, qui ait Matth. 3: Parate viam Domini. Habebit et alium præconem, quia veniet in tuba angeli. Ecce constitui te super universam terram Ægypti, etc. Joseph de carcere eductus, super Ægyptum constituitur; et Christus resurgens accepit nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur Philipp. 2.

43Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti. + 41.43 Clamante præcone, etc. HIER. in Quæst. Hebr. et clamavit ante eum præco, et constituit eum super omnem terram Ægypti. Pro quo Aquila transtulit: Et clamavit in conspectu ejus ad geniculationem. Symmachus, etc., usque ad quod juxta prudentiam omnium pater fuit, sed juxta ætatem tenerrimus adolescens et puer.

Read all of Genesis 41

Cross References

Esther 3:10Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judæorum, + 3.10 Tulit ergo. Sicut Aman epistolas dirigens, regis signaculo eas munire conatur: ut facilius votum expleatur, sic Judæi libros divinæ legis in quibus est signaculum summi regis, id est, gratia Spiritus sancti ad comprehendendam hæresim suam assumunt in testimonium, reprobantes societatem gentium et Christi Evangelium, quasi divinis præceptis contrarium.

Esther 6:7respondit: Homo, quem rex honorare cupit,

Esther 8:8Scribite ergo Judæis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Hæc enim consuetudo erat, ut epistolis, quæ ex regis nomine mittebantur et illius annulo signatæ erant, nemo auderet contradicere.

Esther 8:15Mardochæus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et æriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit atque lætata est.

Proverbs 1:9ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo. + 1.9 Addatur gratia. His qui legem Domini servabant, etc., usque ad pro gratia rectæ operationis. Et torques collo tuo, etc. Fulgor perfectæ operationis, quæ prædicationem quæ per collum procedit, confirmet indeficienti virtutum connexione.

Proverbs 31:24Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo. + 31.24 Sindonem fecit et vendidit. In linteo sindonis subtilis, etc., usque ad gentes enim a vitiis ad virtutes, a diabolo migraverunt ad Christum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 41:42

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 41:41Genesis 41Genesis 41:43 →