Genesis 41:43
Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti. + 41.43 Clamante præcone, etc. HIER. in Quæst. Hebr. et clamavit ante eum præco, et constituit eum super omnem terram Ægypti. Pro quo Aquila transtulit: Et clamavit in conspectu ejus ad geniculationem. Symmachus, etc., usque ad quod juxta prudentiam omnium pater fuit, sed juxta ætatem tenerrimus adolescens et puer.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 42:6Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
Genesis 42:33Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,
Genesis 45:26Et nuntiaverunt ei, dicentes: Joseph filius tuus vivit: et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.
Esther 3:2Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim præceperat eis imperator: solus Mardochæus non flectebat genu, neque adorabat eum.
Ecclesiastes 4:14Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum; et alius, natus in regno, inopia consumatur.
Acts 7:10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti: et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam.