Genesis 41:51
Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
52Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meæ.
Cross References
Genesis 41:30quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram,
Genesis 48:13Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.
Numbers 26:28Filii Joseph per cognationes suas, Manasse et Ephraim.
Joshua 14:4sed in eorum successerunt locum filii Joseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim: nec acceperunt Levitæ aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua. + 14.4 Nec acceperunt. ID. Habitacula Levitis, etc., usque ad qui dispensatione omnium vivunt.
Job 11:16Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis. + 11.16 Miseriæ quoque. Ibid. Mala vitæ præsentis tanto durius animus sentit, quanto pensare bonum, quod sequitur, negligit. At si ad ea, quæ permanent, oculum cordis figat, nihil esse conspicit quidquid ad finem tendit. Et quasi aquarum. Quia miseriæ, quæ transeunt, non vi concutiunt, sed tactum mœroris infundunt, dum extra pro percussione dolet, intus ex tentatione frigescit, contra quod amplius lux divina succenditur, unde subditur.
Psalms 30:11Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt. + 30.11 Paupertate. ID. Vel egestate. Egeo sanitate corporis, nec parcitur cruciatibus. Egeo resolutione, et parcitur morti; et in hoc infirmata est fiducia mea. 1