The Bible Software
bible.software › Job › Job 11 › Job 11:16

Job 11:16

Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis. + 11.16 Miseriæ quoque. Ibid. Mala vitæ præsentis tanto durius animus sentit, quanto pensare bonum, quod sequitur, negligit. At si ad ea, quæ permanent, oculum cordis figat, nihil esse conspicit quidquid ad finem tendit. Et quasi aquarum. Quia miseriæ, quæ transeunt, non vi concutiunt, sed tactum mœroris infundunt, dum extra pro percussione dolet, intus ex tentatione frigescit, contra quod amplius lux divina succenditur, unde subditur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Because thou shalt forget thy misery, and remember it as waters that pass away:

In Context

15tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis. + 11.15 Et eris stabilis. Quia tanto minus ad judicium trepidat, quanto in bonis actibus solidius stat.

17Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. + 11.17 Et quasi meridianus. Fulgor meridianus in vespere est virtutis renovatio in tentatione. Et cum te consumptum. GREG. Cum et per exteriora mala justus occumbere cœperit, tunc claritas ejus incipit: econtra iniqui lumen est in die hujus vitæ, obscuritas in vespere. Et cum te consumptum. Quia foris cadens intus renovatur, et quo duriora tolerat, certius præmia sperat, et hoc est:

Read all of Job 11

Cross References

Genesis 41:51Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.

Job 22:11Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri? + 22.11 Et putabas te. Quasi diceret, etc., usque ad sicut unda super undam.

Isaiah 54:4Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiæ tuæ oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius. + 54.4 Noli timere. ID. Cum turris Babel ædificaretur, etc., usque ad qui funiculu.

Isaiah 65:16in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo, amen: quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et quia absconditæ sunt ab oculis meis. + 65.16 Quia oblivioni. HIER. Ut non idolorum meminerint, etc., usque ad Forsitan et in futuro pristinæ conversationis memoria omnino delebitur.

Revelation 7:14Et dixi illi: Domine mi, tu scis. Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. + 7.14 Stolas suas, etc. Innocentiam in baptismo acceptam, vel corpora sua.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 11:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 11:15Job 11Job 11:17 →