The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 3 › Matthew 3:17

Matthew 3:17

Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And lo a voice from heaven, saying, This is my beloved Son, in whom I am well pleased.

In Context

16Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. + 3.16 Baptizatus autem. Christus aquas baptismi sanctificavit: quia cujus est creare, ejusdem est et sanctificare. Sicut homo constat duobus, id est, corpore et anima, ita duobus renascitur: aqua quæ purgat sordes et consepelit Christo: et igne spiritus quo conflagranti ad cœlum rapimur. Sic Ecclesia post baptismum culmen virtutum quibusdam incrementis appetit, ut Christus baptizatus de aqua ascendit. Sic post baptismum ascendunt, qui ad virtutes proficiunt: et qui prius carnales et filii Adæ, fiunt spirituales et filii Dei. Aperti sunt, etc. Et hoc ad impletionem justitiæ. Non enim tunc primum sibi patuere cœlestia vel Spiritus sanctus est datus: sed nobis per acceptum baptismum aditum cœli patere, et Spiritum sanctum dari monstravit. Quod enim cœli aperti, quod Spiritus sanctus venit, quod vox Patris insonuit, etc., hæc mystica insunt nobis. Patet renatis aditus in cœlum per Christum, qui per Adam clausus fuit. Sicut columbam. Verum corpus formatum ad horam habuit in specie columbæ: quia aliter spiritus ab hominibus videri non posset sicut columba, non quia vera columba esset, sed quia spiritus in corporali specie, non tamen ipse corpus. Ita de hac figura sentitur sicut de aliis in quibus Deus apparuit: quæ expleto officio resolvebantur. Bene spiritus in columba quæ simplex et mansueta descendit, ut et suæ naturæ simplicitatem, et eum in quem descendebat, mitem misericordiæ præconem datoremque indicaret. Similiter omnes baptismo renati septem virtutibus in columba significatis debent repleri. Columba a malitia fellis est aliena, in quo prohibemur ab ira. Nullum ore vel unguibus lædit, in quo notatur innocentia. Nec minimas aviculas invadit, in quibus aliæ aves se et pullos suos nutriunt: in quo prohibemur a rapina. Puro pascitur grano: in quo notatur abstinentia, alienos tanquam pullos suos fovet, ecce charitas. Gemitum dat pro cantu, ecce compunctio. Super aquas sedet ut accipitrem prævisa in aquis umbra declinet: ecce sollicitudo. In columba super Dominum spiritus apparuit: quia venit nos per mansuetudinem colligere. Super discipulos in igne quos ad consumendam rubiginem peccati contra seipsos veniebat accendere. Adam peccando cœlum amisit, Christus a Spiritu sancto per columbam glorificatus apparuit: flammam vibrantem quæ viam prohibuit aqua baptismi exstinxit: quia aqua est contraria igni. Complacui. Id est, bene placitum meum constitui, ut tu in quo nihil nisi bonum placeas, et per te alii non in se, sed in te, id est, tibi fide et claritate uniti placeant.

Read all of Matthew 3

Cross References

Psalms 2:7Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. + 2.7 Dominus dixit. Persona regnantis. Filius meus. AUG. Ideo do tibi gentes hæreditatem potius quam alicui obedienti: quia Filius per naturam, et consubstantialis ineffabili genitura. Hodie. Ibid. Etsi possit accipi de die qua secundum hominem natus est, tamen hodie quia præsentiam significat, de sempiterna generatione sapientiæ Dei accipiatur. 1

Isaiah 42:21Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret.

Matthew 17:5Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. + 17.5 Adhuc eo loquente. Ut discat qui tabernaculum quæsivit, in resurrectione non tegmine domorum, sed Spiritus sancti gratia protegendos esse. Ecce nubes lucida, etc. Sicut baptizato Domino, sic et clarificato mysterium sanctæ Trinitatis ostenditur: quia gloriam ejus quam in baptismo confitemur credendo, in resurrectione laudabimus videndo. Spiritus sanctus ibi in columba, hic in nube lucida. Quia qui modo simplici corde fidem servat, tunc aperta visione quod crediderit contemplabitur, et ea gratia qua illustrabitur, protegetur. Et ecce vox, etc. Quia imprudenter quæsivit, responsionem Domini non meruit: sed vox Patris de Filio testatur, docetque Petrum, et in eo cæteros veritatem. Hic est Filius. Moyses et Elias sunt servi, et nobiscum debent in cordibus Domino præparare tabernaculum. Ipsum audite. Hoc jam Pater præcipit, quod Moyses incarnationi testimonium dans prædixit: Prophetam suscitabit Deut. 18., etc. Quasi diceret: Iste est quem Moyses promisit.

Mark 9:7Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. + 9.7 Et statim. BEDA. Cum fieret vox super Filium hominis, inventus est ipse solus. Quia cum manifestaverit seipsum electis, erit Deus omnia in omnibus: imo ipse cum suis unus per omnia Christus, id est, caput cum corpore splendebit, unde: Nemo ascendit in cœlum, nisi qui descendit de cœlo, Filius hominis, qui est in cœlo Joan. 3..

Luke 9:35Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.

John 12:28Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. + 12.28 Pater, clarifica. Salvationem quæro, sed passionem non recuso, propter quam passionem clarifica me quod est gloria tui nominis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 3:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 3:16Matthew 3