Genesis 41:8
et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Ægypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem,
Cross References
Genesis 40:8Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph: Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis.
Exodus 7:11Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quædam similiter. + 7.11 Vocavit autem Pharao sapientes, etc. Sciendum quia vel diabolicis figmentis spectantium oculos deludebant, ut res in sua natura manentes aliud viderentur; vel, secundum Augustinum, dæmones, quamvis mali naturam suam non amiserunt: ideo dum per incantationem eorum malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundum, et subito semina eorum, de quibus hoc agitur, afferunt. Sicque ex illis, permittente Deo, novas rerum species producunt. Similiter. In prima plaga dicit cum aqua vertitur in sanguinem; et in secunda, cum ranæ ebulliunt; et in tertia cum ciniphos ingruunt; in quarta, cum cynomyia educitur; in quinta, cum manus Domini fit super pecora Ægyptiorum, dicuntur similia.
Exodus 8:7Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Ægypti. + 8.7 Fecerunt autem malefici, etc. AUG., quæst. 23. Quæritur unde, si jam ubique factum erat. Sed similis quæstio est, unde aquam in sanguinem verterint, si jam tota aqua Ægypti in sanguinem versa fuerat? Sed intelligendum est regionem ubi filii Isræl habitabant, talibus plagis non fuisse percussam, et inde potuerunt incantatores haurire aquam, quam in sanguinem verterent, vel ranas educere ad ostentationem magicæ potentiæ; quanquam potuerunt etiam, postquam illa compressa sunt, facere: sed Scriptura narrando conjunxit quod postea fieri potuit.
Exodus 9:11nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti.
Leviticus 20:6Anima, quæ declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. + 20.6 Anima quæ declinaverit ad magos, etc. Grande peccatum est ad magos et ariolos declinare: hoc est enim a Deo recedere. Sunt autem magi intelligibiles, qui in nomine Domini falsa prophetant; sunt arioli deceptores et adulatores, qui veneficis verbis auditus multorum corrumpunt et a veritate avertunt.
1 Samuel 6:2Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes: Quid faciemus de arca Domini? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt: