The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 7 › Exodus 7:11

Exodus 7:11

Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos: et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quædam similiter. + 7.11 Vocavit autem Pharao sapientes, etc. Sciendum quia vel diabolicis figmentis spectantium oculos deludebant, ut res in sua natura manentes aliud viderentur; vel, secundum Augustinum, dæmones, quamvis mali naturam suam non amiserunt: ideo dum per incantationem eorum malefici aliquid efficere conantur, discurrunt per mundum, et subito semina eorum, de quibus hoc agitur, afferunt. Sicque ex illis, permittente Deo, novas rerum species producunt. Similiter. In prima plaga dicit cum aqua vertitur in sanguinem; et in secunda, cum ranæ ebulliunt; et in tertia cum ciniphos ingruunt; in quarta, cum cynomyia educitur; in quinta, cum manus Domini fit super pecora Ægyptiorum, dicuntur similia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Pharaoh also called the wise men and the sorcerers: now the magicians of Egypt, they also did in like manner with their enchantments.

In Context

10Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum. + 7.10 Tulitque Aaron, etc. ISID. in Gen., tom. 5. Tulitque virgam coram Pharaone, etc., usque ad: Ero mors tua, o mors, etc. Quæ versa est in colubrum. Lex Mosi quasi insipida erat ut virga, sed versa in colubrum, id est in spiritualem intelligentiam, potabilis effecta est et delectabilis.

12Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones: sed devoravit virga Aaron virgas eorum. + 7.12 Dracones. Apo tou dicuntur, id est videre, quia vident acutius cæteris animalibus. Sed devoravit, etc. AUG. Quæst. 21. Si dictum esset, Absorbuit draco Aaron virgas eorum, intelligeretur verus draco Aaron phantastica figmenta non absorbuisse, sed virgas, etc., usque ad Deus vero solus creator est verus, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseruit.

Read all of Exodus 7

Cross References

Genesis 41:38locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? + 41.38 Qui Spiritus Dei plenus sit, etc. AUG. Q. in Gen. Tertio, nisi fallor, insinuatur nobis in hoc libro Spiritus sanctus. Primo ubi dictum est supra cap. 1: Spiritus ferebatur super aquas, secundo ubi dicit Deus supra cap. 6: Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, etc. Tertio cum dicit Pharao in Joseph esse Spiritum Dei: nondum tamen legimus Spiritum sanctum.

Exodus 8:3et ebulliet fluvius ranas: quæ ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum:

Exodus 8:18Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt: erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis. + 8.18 Erantque sciniphes. Sanguis est doctrina philosophorum: ranæ, figmenta pœtarum; sciniphes, sophismata dialecticorum: quæ omnia mundum deceperunt.

Isaiah 19:11Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum? + 19.11 Stulti. Adveniente captivitate Babylonica vel Romana, omnia magorum defecerunt consilia. Principes Thaneos. HIER. Humilis mandati; omnes enim hæretici contrariam altitudini humilitatem docent, et ad inferos detrahunt, et humilis mandati et dejecti sunt principes. Filius sapientium. Hæc dicebat unusquisque Pharaoni, etc., usque ad et deos magnos auctores suæ gentis fuisse jactant Isim, et Osirim, et Typhonem. Regum antiquorum. Quasi dicat: Habeo scientiam Scripturarum cum sapientia sæculari.

Daniel 2:2Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.

Daniel 4:7Visio capitis mei in cubili meo: videbam, et ecce arbor in medio terræ, et altitudo ejus nimia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 7:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 7:10Exodus 7Exodus 7:12 →