Genesis 42:19
Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite quæ dixi, et vivetis: Deum enim timeo.
Cross References
Genesis 41:56Crescebat autem quotidie fames in omni terra: aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Ægyptiis: nam et illos oppresserat fames. + 41.56 Aperuitque Joseph universa horrea, etc. Allegorice. Joseph a penuria frumenti salvat Ægyptum, et Christus a fame verbi liberat mundum. Aperuit horrea sua Christus in orbem terrarum, et erogatione frumenti sui omnia subjugavit. Nisi fratres Joseph vendidissent, defecerat Ægyptus: nisi Judæi Christum crucifixissent, perierat mundus. Joseph interpretatur augmentatio sive ampliatio: sed in illo Joseph ampliationem non habuit nisi sola Ægyptus; in nostro vero, universus mundus. Ille erogavit triticum; noster Dei verbum. In omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18.
Genesis 42:26At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.
Genesis 45:23tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.
Isaiah 42:22Ipse autem populus direptus, et vastatus; laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: Redde. + 42.22 Laqueus juvenum. Revertitur ad prædicationem Domini, increpans Scribas et Pharisæos: Hi enim erant laquei simplicibus ne ad Dominum converterentur.