bible.software › Genesis › Genesis 45 › Genesis 45:23
Genesis 45:23
tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And to his father he sent after this manner; ten asses laden with the good things of Egypt, and ten she asses laden with corn and bread and meat for his father by the way.
In Context
22Singulis quoque proferri jussit binas stolas: Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis: + 45.22 Benjamin vero dedit, etc. Trecenti argentei dantur Benjamin, quos a Christo accepit qui prædicat Trinitatem, vel Christi crucem. Unde Paulus ait I ad Corinth. 2: Non judicavi me aliquid scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum. Quinque stolas accepit, id est sapientiam omnium sensuum. Præcellit ergo Paulus abundantia meritorum: sed et fratres, id est alii prædicatores, habent gratiam suam, id est binas stolas, ut confiteantur Christum Deum et hominem. Unde Prov. 31: Omnes domestici ejus vestiti duplicibus, id est mystica et morali intelligentia. Mittuntur et patri munera, et Christus promissis muneribus invitat populum suum. Munera portant asini, id est gentiles, inutiles et laboriosi: nunc autem portant utiles in typo Christi munera, in Evangelio munerum largitore. ISID. Expavit Jacob, id est plebs incredula: sed postquam gesta Christi cognovit, revixit spiritus ejus, et qui mortuus videbatur, fide resurrectionis Christi vivificatur. Vocatur ergo a filiis suis, id est, a Petro, Paulo et Joanne, populus Judæorum ad gratiam. Occurrit illi Judas, qui interpretatur confessio, quia præcedit confessio quos ante perfidia possidebat: et sic Joseph, id est Christus, occurrit, qui senem jam ætate suscipiat ultimo tempore populum Judæorum, non secundum merita, sed secundum electionem gratiæ, et imponat manum super oculos ejus, et cæcitatem auferat; quod distulit, ut postremus crederet, qui ante non putavit esse credendum. Unde ad Romanos undecimo capite: Quia cæcitas ex parte in Isræl facta est, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Isræl salvus fieret.
24Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via.
Read all of Genesis 45
Cross References
Genesis 24:10Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor. + 24.10 Ex omnibus bonis ejus, etc. GREG. Quia his quæ de Domino loquuntur, in semetipsis virtutum divitias ostendunt, ut tanto citius ad sequendum Deum invitent, quanto suis auditoribus in seipsis monstrant quæ narrant.
Exodus 16:3Dixeruntque filii Israël ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame? + 16.3 Sedebamus super ollas, etc. Greges ovium habebant et armenta boum, de quibus comedere poterant; sed desiderio piscium et avium, quibus Ægyptus abundat, æstuabant.
This Verse In Other Editions
Study Genesis 45:23